Conciliengeschichte Bd. 4

by Hefele, Karl Joseph 1809-1893 Verfasser

p. 194

ut aliud esse non posset, sed quod ille futurus erat ex propria voluntate, ... Deus ... praesciit ex sua omnipotenti et incommutabili majestate. Nec ex praejudicio ejus (Dei) aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari; nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt.

3. ... Fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem; in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum, in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere justum Dei judicium. Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia, vel justo judicio facturus erat. .. In malis vero ipsorum malitiam praesciisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo (Deo) non est. Poenam sane, malum meritum eorum sequentem, uti Deum qui omnia prospicit, praescivisse, et praedestinasse quia justus est. .. Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non possint (possent), non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione, sicut Arausica synodus, illis anathema dicimus.

4. Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem, qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui aeterna damnatione puniti sunt, effusum eum definiant ... illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet ..., quod pro illis hoc datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster dicit: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, et Apostolus: Christus, inquit, semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Porro capitula quatuor, quae a concilio fratrum nostrorum (zu Chierfy) minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem vel etiam noxietatem et errorem contrarium veritati, sed et alia 19 syllogismis ineptissime conclusa (aus bet Schrift Erigena's), et, licet jactetur, nulla saeculari literatura nitentia, in quibus commentum diaboli potius, quam argumentum aliquod fidei deprehenditur, a pio auditu fidelium penitus explodimus. ...