Conciliengeschichte Bd. 4

by Hefele, Karl Joseph 1809-1893 Verfasser

p. 195

5. Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium ex aqua et spiritu sancto regenerata, ac per hoc veraciter ecclesiae incorporata, et juxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata, in ejus sanguine sit a peccatis suis abluta; quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio, cum in ecclesiae sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus totum verum et ipsa sua veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum alios salvari aeterna salute, quia per gratiam Dei in redemptione sua fideliter permanent... alios, quia noluerunt permanere in salute fidei, quam initio acceperunt, redemptionisque gratiam potius irritam facere prava doctrina vel vita, quam servire, elegerunt, ad plenitudinem salutis et ad perceptionem aeternae beatitudinis nullo modo pervenire.

6. Item de gratia, per quam salvantur credentes, et sine quantionalis creatura nunquam beate vixit, et de libero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Jesu fidelibus ejus redintegrato et sanato, idipsum constantissimi et fide plena fatemur, quod sanctissimi patres auctoritate sacrarum scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana, quod Arausica synodus professa est, quod beatissimi pontifices apostolicae sedis catholica fide tenuerunt; sed et de natura et gratia in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas et aniles pene fabulas, Scotorumque pultes (ben Brei bes Scotus unb seiner Anhänger) puritati fidei nauseam inferentes, quae... usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrymabiliter succreverunt... penitus respuimus... Recordetur fraternitas, malis mundi gravissimis se urgeri... haec vincere ferveat, haec corrigere laboret, et superfluis coetum pie dolentium et gementium non oneret; sed potius certa et vera fide, quod a sanctis patribus de his et similibus sufficienter prosecutum est, amplectatur. Die Concilienacten gehen nun sogleich zu c. 7 über; allein von Hinfmar erfahren wir, baß ber compositor capitulorum biesem Canon jene 9 aus ben Hl. Bätern gezogenen Sätze, welche Remigius in seiner Schrift de

Baronius ad ann. 855, 1., ber die Schriften bes Johannes Scotus noch nicht fannte, meinte: gewisse Scoti vagabundi, und an ihrer Spitze Gottschaft, Hätten die präbestinationischen Jerthämer verbreitet.