Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 88
non est majus aut minus extremum, neque medium, cum non si tpraedicatum vol subjectum, quod requiritur ut aliquid sit extremitas syllogismi, vel medium deserviens ad illationem. Et sic verbum est non est terminus in dormitione Aristotelis, ita quod sit formuliter terminus inferens vel illatus, quod pertinet ad formalitatem syllogismi; sed est terminus enuntiativus, quia est pars componens enuntiationem quoad ipsam rationem veri, vel falsi. Secus est si non se habeat solum ut copulans, sed ut extremum; ut si dico: Petrus est, id est existit, de secundo adjacente.
Secundo colligo quod terminus enuntiativus, etiam extra propositionem, habet actu essentiam termini, id est partis propositionis, licet non habeat actu exercitium terminandi, vel componendi illam; non tamen extra propositionem est praedicatum, vel subjectum, sed praedicabile, vel subjicibile. Ratio est: Quia essentia actualis termini est esse partem propositionis; ratio autem et essentia partis consistit in hoc quod sit compositiva et constitutiva totius, non vero quod actu componat; unde aliud est actu habere essentiam partis, et actu habere habitudinem partis, aliud habere actu exercitium componendi; sicut anima rationalis etiam quando est separata est pars, licet actu non componat. Et idem apparet in partibus rerum artificialium, ut in partibus domus, vel cathedrae, quae actu sunt partes, id est actu habent entitatem constitutivam partis, etiam si actu non componant. Aliud est ergo actualiter construere, aliud esse actu constructivum. Hoc secundum est ratio partis; primum vero est exercitium; sicut potentia visiva actu est potentia, licet actu non videat. Actu ergo componere dependet ab applicatione et existentia in toto;
actu esse partem est habere entitatem ex qua fieri potest totum, vel in illud resolvi. Aliud est esse praedicatum et subjectum, et suppositionem, vel ampliationem habere, et similia, quod important ipsum actuale exercitium praedicandi, vel subjiciendi, et non solum esse praedicabile, vel subjicibile, vel supponibile.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Non sufficit formalitas phrtis vel extremi ut aliquid dicatur terminus, sed ulterius requiritur formalitas terminandi; siquidem tunc solum actu et formaliter resolvit et terminat: ergo sola ista formalitas constituit rationem termini; reliquae vero formalitates, ut esse partem, vel extremum, vel signum, supponuntur necessario, sed non constituunt formaliter rationem termini. Unde dicit D. Thomas, vn Metaph., lect. xii, « quod tota essentia definitionis in differentia quodammodo comprehenditur. » Ergo definitio termini per hoc solum debet tradi quod est ultima differentia, scilicet terminare resolutionem syllogisticam.
Confirmatur: Nihil essentialiter dicitur id ex quo est sed id quod est; sed terminus est ex parte; ergo non est pars. Major est nota, quia id ex quo aliquid est se habet tanquam pars illius; nulla autem pars dicitur de toto. Minor constat, quia ex formalitate partis, et formalitate terminationis resultat quod illa pars sit terminus; ergo terminus est ex parte, sed non est pars.
Confirmatur secundo: Quia legitima definitio termini syllogistici debet tradi per id quod convenit termino in genere, et isti termino in specie; sed termino in genere convenit ratio terminandi ut sic, et termino resolutionis terminare resolu-