Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 89
tionem, termino vero syllogistico, terminare resolutionem syllogisticam; ergo recte definitur terminus per hoc quod est terminus resolutionis syllogisticae.
Respondetur ad principale argumentum, ex dictis: Quod ad rationem termini requiritur formalitas terminandi, vel componendi, non quantum ad actuale exercitium compositionis et resolutionis, sed quantum ad actualem entitatem et proportionem, ex qua potest fieri compositio; actualis enim terminatio, vel compositio, supponit in ipsa parte, quae assumitur ad componendum, esse naturam et proportionem debitam ut assumatur. Et licet ipsa ratio partis dicat actualem relationem ad totum, cujus est pars, tamen aliud est exercitium respiciendi, aliud exercitium componendi. Illud primum est intrinsecum et inseparabile a parte, quia hoc ipso quod est pars respicit actu totum, sed ut constructivum, non ut construens actu; sicut potentia respicit actu objectum ut potens facere, non ut faciens, id enim pertinet ad operationem actualem. Igitur terminus, hoc ipso quod habet proportionem debit&m ad componendum et resolvendum propositionem, licet actu non resolvat et terminet, habet rationem termini. Et sic verificatur commune dictum: « Quod verba in definitione posita, non dicunt actum, sed potentiam. »
In loco autem citato ex D. Thoma, non ita reducitur definitio ad solam differentiam, quod excludatur genus, ut de se patet; sed ad significandum quod differentiae sunt ipsa forma generis cum determinatione, ideo per solam differentiam explicari potest definitio, id est ipsa ultima determinatio et actualitas naturae, ut ibidem explicat S. Doctor.
Ad primam confirm.: Dicitur quod ex formalitate partis, et for-
malitate terminationis actualis non resultat quod illa pars sit terminus, sed quod exerceat officium termini; et hoc exercitium supponit terminum constitutum. Per ipsam autem formulitatem partis constituitur in ratione apti et proportionati ad ipsam compositionem et resolutionem; etiam antequam actu id exerceat.
Ad secundam confirm., resp.: Quod genus termini et differentia non est actuale exercitium terminationis, vel compositionis syllogismi, sed actu habere aptitudinem et proportionem ad componendum et resolvendum. Sicut essentia animae non est actu terminaro resolutionem, vel compositionem, sed posse componere et terminare illam.
Secundo arg.: Ratio partis non invenitur extra totum, per se et essentialiter loquendo; nam hoc ipso quod est extra totum non est pars, sed totum in se: quod autem semel est totum, si postea fit pars, accidentale est ei esse partem; sed terminus etiam in ratione termini invenitur extra totum et separatim extra propositionem; ergo per se essentialiter non est pars, sed quodam totum.
Nec obstat exemplum de anima separata, quae non amittit rationem partis. Nam anima est quaedam substantia spiritualis per se existens, et ideo manet separata a toto; at vero terminus non est aliquid per se existens: ergo non attribuitur illi ratio partis separatim a toto, sed solum intra ipsum; sicut etiam aliae formae per se non existentes non habent rationem partis extra totum.
Et confirm.: Quia terminus constituitur in esse termini per secundam intentionem, quae est relatio partis ad totum. Sed ista relatio consistit in ipso actuali exercitio respiciendi, et non in potentia ad respiciendum; ergo, si constituitur in esse partis