Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 87
finiri essentialiter terminum per ipsam terminationem resolutionis, non per rationem partis.
Oppositum tamen accipimus ex D. Thoma, in i Periherm., lect. i. Ubi loquens de illa triplici consideratione simplicis dictionis supra relata, et deveniens ad tertiam considerationem termini, quam consideravit Aristot., i Prior.: «Tertio (inquit) considerantur secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic determinatur de eis in libris Priorum. » Ecce ipsam formalissimam considerationem termini, ut tractatur in libris Priorum, dicit esse secundum quod ex eis constituitur, seu componitur ordo syllogisticus.
Ad heec D. Thomas, n Physic., lect. v, explicans verbum Philosophi, qui dixerat « propositiones esse materiam conclusionum », et inquirens quomodo hoc sit intelligendum, inquit: « In quantum termini, qui sunt materia propositionum, sunt etiam materia conclusionis, licet non secundum quod fiant sub ordine propositionum. » Sic ergo termini habent rationem materiae in conclusione et propositionibus, id est in toto syllogismo; sed de intrinseca ratione materiae est, non solum terminare resolutionem compositi, sed etiam ipsum construere et componere tanquam pars; ergo non minus pertinet ad terminum esse partem construendi, quam finem et terminum resolvendi.
Et confirmatur: Quia nihil resolvitur, nisi in ea ex quibus constat et constituitur: construitur autem ex partibus, quae facta resolutione separantur; ergo, si est de essentia definitionis termini quod sit id in quod resolvitur propositio, etiam est de essentia ejus ut sit id ex quo construitur, atque adeo definiri potest per hoc quod est esse partem, aut extremum propositionis, quia
per omne id quod est de essentia ejus definiri potest.
Sed cur, inquies, Aristoteles per solum resolutionis officium terminum definivit, dicens: « Terminum voco id in quod resolvitur propositio. » An fuit diminutus tantus Philosophus? Respondeo: Qui per resolutionem definit, etiam compositionem compendio intolligit; nam si resolvitur in partes ex quibus constat propositio, hoc ipso virtualiter significat ex ipsismet componi. Sed tamen optima ratione potius expressit Philosophus resolutionem in definitione termini syllogistici, quam compositionem: tum quia hoc magis conducebat ad explicandam simplicitatem termini; melius enim et distinctius simplicitas partis dignoscitur per id quod remanet, soluto composito, quam per id quod intra compositum habet; tum quia expediebat hoc ad cognoscendum modum procedendi analyticum et resolutorium, quem ibi tradebat Aristoteles, et qui proprius est Logica?; ut scilicet cognosceremus id, ultra quod non transit resolutio logica, sistit enim in termino, in quem solvitur ultimate propositio. Pertinebat autem ad notitiam resolutionis logicae notificare nobis id, ultra quod non transit in resolvendo. Si autem tradereitur per compositionem, non constaret an aliquid aliud restaret ex quo etiam componeretur propositio, et ad quod posset resolutio logica se extendere. Quam solutionem vide in Divo Thoma, Opusculo xiviii, tractatu de syllogismo simpliciter, Gap. i.
Ex dictis colligo duo. Primum est quod, si loquamur de termino enuntiativo, verbum est etiam est terminus, quia etiam est pars componens ut copula extremorum, ut jam supra diximus. At vero loquendo de termino syllogistico, verbum est ut copulans non est terminus, quia