Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 90

per relationem, constituitur per actuale exercitium partis, non per potentiam ad componendum.

Resp.: Non esse de ratione partis quod actu componat, ut patet in exemplo adducto de anima separata, et idem supra ostendimus de partibus rerum artificialium.

Et ad replicam, resp.: Quod sicut anima rationalis existit realiter per se extra totum, ita terminus potest cognosci separatim a toto; et quia ens rationis non habet aliud esse quam cognosci, ideo potest terminus existere per rationem extra totum, retinendo ipsam rationem partis.

Vel secundo dicitur: Quod etiamsi aliqua pars non possit existere de facto extra totum, propter dependentiam quam habet in existendo a toto, nihilominus officium partis non consistit in actuali compositione; ut patet in ipsa materia prima, quas potest modo esse sub una forma et sub uno composito, modo sub alio. Et ita licet non possit esse extra totum saltem naturaliter; tamen non consistit in ipso actuali exercitio componendi hoc totum, vel illud, sed in potentia ad quodlibet.

Ad confirm. resp. : Aliud esse potentiam respiciendi, aliud potentiam componendi, ut supra diximus; et bene stat quod potentia componendi actualiter respiciat ipsum totum quod potest componere, licet actu non componat; sicut potentia visiva actu respicit objectum visibile, licet actu non videat. Dicitur autem relatio, seu intentio partis constituere ipsum terminum in esse artificiali termini, quatenus induit rationem partis potentis componere propositionem, non ut actualiter componentis; ex qua tamen relatione non componitur propositio, sed ex ipso termino, qui induit rationem partis.

Ultimo arg.: Aptitudo ad conficiendam propositionem est accidentalis termino; ergo non potest per illam definiri essentialiter. Antecedens prob.: Quia ipsum conficere propositionem in exercitio est illi accidentale; ergo et ipsa aptitudo proxima ad componendum : actus enim et potentia proxima sunt in eodem genere; terminus autem dicit potentiam proximam ad componendum, quia radicalis et remota etiam in ipso signo secundum se invenitur.

Et confirmatur.: Quia etiam secunda operatio ordinatur ad tertiam sicut prima ad secundam; et tamen secunda non definitur per ordinem ad tertiam : ergo neque prima operatio, in qua invenitur terminus, per ordinem ad secundam.

Respond.: Terminum consistere in potentia proxima ad conficiendum propositionem, intelligendo nomine potentiae proximae, id est de se ultimo ordinatae et expeditae ad componendum. Quod autem dicitur: « Potentiam et actum esse in eodem genere », respond.: Aliud esse quod sint in eodem genere, id est in eodem praedicamento, aliud in eodem genere, id est in eodem praedicabili, seu modo praedicandi; ita ut cui conveniat essentialiter potentia, conveniat essentialiter actus. De primo non disputamus an debeat actus semper esse in eodem praedicamento : habet enim hoc plures instantias in potentiis et actibus per se et intrinsece non ordinatis, de quo alibi disputandum est. De secundo tamen constat manifeste quod bene potest alicui convenire essentialiter potentia et accidentaliter actus; sicut animae essentialiter convenit posse componere, et oculo posse videre, non tamen actu componere, vel actu videre.

Ad confirm. respond.: Quod secunda operatio non respicit tertiam sicut pars ultima et simplex elemen-