Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 91

tum non habens aliam essentiam quam partis, sicut habet terminus; sed secunda operatio habet esse compositum in se et quoddam totum, respicit autem tertiam operationem non ut pars simplex componens, sed ut inferens et movens de uno ad aliud, quod non est per se primo esse partem, ut terminus.

ARTICULUS IV.

Quod sit definitum termini, et pro quo supponat.

Cum terminus definiatur, quod sit vox significativa, ex qua simplex conficitur propositio, in ejus definitio explicando accidit communis illa difficultas, quae in explicatione cujuscumque definitionis accidentis in concreto invenitur, nempe : An definitum ejus stet pro ipso subjecto (aliqui vocant substitutum) ; an vero stet pro ipsa forma ; an vero pro illo quod resultat ex subjecto et forma (aliqui vocant constitutum). Nam si stet pro ipso subjecto, v. g. pro voce in definitione termini, illi non convenit essentialiter definitio, sed denominative et accidentaliter, quia est id de quo dicitur, non vero id quod est ipsa ratio termini. Si vero stet pro forma, male ponitur in definitione subjectum, v. g. vox significativa, cum vox, et quodcumque subjectum, non sit ipsa forma, sed susceptivum formae ; et ita male diceretur definiendo formam termini quod est ipsa vox. Si vero sumatur pro eo quod resultat ex subjecto et forma, illud non est definibile, quia est ens per accidens, quod non cadit sub definitione.

De hac difficultate plura tractamus in Logica, Q. vn, de genere. In praesenti pauca sufficit advertere.

Dico eroo : Secundum doctrinam Philosophi et S. Thomae, non posse concretum accidentale, vel artifi-

ciale definiri pro ipso constituto, seu resultante ex subjecto et accidente ; sed definitum in istis concretis, v. g. in termino, in oratione, in albo, in statua, esse ipsam formam accidentalem non absolute et abstracte, sed respective et connotative ad subjectum, ita quod esse in subjecto vel extra subjectum pertinet quasi ad statum et modum essendi, non ad substantiam ipsius definiti, et sic intrat definitionem ut additamentum extrinsecum et ut connotatum. —

Id sumitur in primis ex Philosopho, in praedicamentis, cap. de substantia, ubi dicit quod album solam qualitatem significat. Verba Philosophi sunt : « Non autem simpliciter quale quid significat, quemadmodum album, nihil enim aliud album significat, quam qualitatem. » Non ergo significat constitutum ex subjecto et qualitate. Deinde D. Thomas, in lib. de ente et essentia, cap. vii, circa finem : « Ex accidente, inquit, et subjecto non fit unum per se ; unde non resultat ex eorum conjunctione aliqua natura, cui intentio generis, vel speciei possit attribui. » Constat autem quod omnis definitio explicare debet aliquam naturam generis vel speciei, quam D. Thomas negat convenire illi constituto.

Et ratio est in promptu : Quia constitutum ex corpore et albedine, subjecto et accidente, est conflatum ex rebus diversorum praedicamentorum ; ergo non constituit unum ens per se : illud enim est unum ens per se, quod gaudet unico praedicamento, unico genere et differentia, et unica definitione, quia definitio ex genere et differentia constat : si autem pertinet ad diversa praedicamenta, non habet unum genus, sed plura genera, quia praedicamentum est genus. Ens autem per accidens non est definibile, quia, ut optime dicit S. Thomas, vii Metaph., lect. iii : « Ens per accidens