Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 92

non significat aliquid, sed aliquale», et consequenter non significat quid seu quidditatem, quae sola est objectum definitionis. Et ideo, in Opuscul. ii, quod est Compendium Theologiae, cap. ccxi: « Subjectum, inquit, et accidens non sic uniuntur ut ex eis aliquod tertium constituatur. » Clarissime ergo excludit illud constitutum ex accidente et subjecto, quod sit per se definibile et considerabile; unde inter entia per accidens, quae constant non essedefinibilia, numeratur a Philosopho, v Methaph., tract. xvi; et a S. Thoma ibi. lect. ii, ct vn Methaph., text. xi et xiv, lect. m.

Ad hoc etiam deservit doctrina illa saepius a D. Thoma repetita, quod res artificiales sunt in duplici genere, seu praedicamento: exparte materiae, in genere substantiae; ex parte forma B, in genere accidentis. Et sic in iv, Dist. xliv, Quaest. i, Art. ii, Quaestiunc. ii, ad 4 : ait: « Quod statua potest considerari dupliciter, vel secundum quod est substantia, vel secundum quod est artificiale quoddam; et in genere substantiae ponitur ratione suae materiae; sed in genere artificialium ponitur secundum quod est forma, quae accidens quoddam est. » Ita D. Thomas. Unde quia id quod pertinet ad substantiam, constituit aliquid in genere entis simpliciter, ideo aliquando dicuntur artificialia simpliciter pertinere ad genus suae materiae, non in quantum artificialia, sed in quantum entia, quia ens simpliciter substantia est; et sic loquitur D. Thomas, in iv, distinet. m. quaest. i, art. i.

Quare terminus et oratio, et reliqua artificialia non sunt ipsum constitutum ex substantia et forma artificiali, quia non datur genus aliquod conflatum ex genere substanti* et ox genere accidentis, sunt enim diversa genera et praedica-

menta, quae autem differunt genere non conflantur in unum genus, sed secundum rationem generis artificialis solum ponuntur in genere suae formae, quae est quoddam accidens. Sicut reliqua accidentia, sive sumantur in concreto, sive in abstracto, semper ponuntur in ipso genere suae formae, quia essentia accidentis eadem est in concreto et in abstracto : ratio ergo concreti, vel abstracti pertinet quasi ad modum essendi, vel ad statum ipsius accidentis; unde debet esse idem definitum accidentis in abstracto, et in concreto, licet non idem status, et eadem connotatio.

Sed dices: Quomodo ergo Aristot., in vn Meta., tex. xiii, dixit quod materia est genus in istis accidentibus, et specialiter vox respectu litterarum, seu syllabarum; et quod tale genus nunquam est sine speciebus, neque ab illis distinguitur. Ergo oportet quod ex differentia, seu forma, et tali materia, seu genere constituatur aliquod unum. Respondet. : Debere attente legi textum Philosophi, quidixit, aliquando idem esse genus et materiam, sed diverso modo. Cujus explicationem optime tradit ibi D. Thomas, lect. xn; et nos latius docemus, citat, loco Logicae. In summa, quod ex ejus doctrina colligitur est: Quod materia, seu subjectum accidentis, licet ponatur in definitionibus loco et vice generis, tamen non habet rationem generis logici secundum se, quasi ex ipsa et forma accidentali constituatur aliquid unum, quod sit per se definibile; cum toties neget D. Thomas non resultare unum per se, sed per accidens ex subjecto et accidenti; sed intelligitur quod materia, seu subjectum in quantum formatum forma accidentali, duplicem habet considerationem, scilicet ut formatum ipsa forma accidentali secundum rationem communem talis