Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 93
formae; et secundum rationem determinatam et specialem : et talis materia, ut formata secundum rationem communem, constituit rationem generis ad ipsam ut formatam secundum rationem determinatam. Sicut si diceremus quod in albo ipsa ratio qualis in communi est genus ad album, quod est determinatum quale, et ea ratione corpus ut quale est genus ad corpus ut album. Quare materia secundum se nunquam est genus, sed communis ipsa ratio formae, seu materia ut formata ratione communi formae dicitur genus ad rationem determinatam talis formae, seu ad talem formationem in particulari.
Ad rationem ergo dubitandi a principio positam respond.: Quod quando definitur forma accidentalis in concreto, significatur ipsum subjectum formae in recto, id est per modum habentis ipsam formam; etideo praedicatur de ipsa forma in concreto accepta, non tanquam aliquid quod sit de intrinseca ratione formae, sed tanquam aliquid extrinsecum, sine quo non potest definiri accidens in concreto, quia accidens dicit ordinem essentialem ad subjectum; et ideo istae definitiones accidentium in concreto dicuntur fieri ex additione, sive per additamentum, in vii Metaph., lect. iv, apud D. Thomam. Nec ipsum subjectum est proprie genus talis accidentis, sed loco generis, vel quasi genus physicum ponitur, ut dicit S. Thomas, i Periherm., lect. iv. Quia cum genus sumatur a materia, et ignoremus saepe proprium genus accidentium, ponimus loco generis materiam a qua sumitur, yel potius ponimus ipsum subjectum non absolute, sed ut formatum illa forma accidentis secundum gradum communem, et sic est genus ad ipsammet secundum gradum jparticularem. Ut si dico : AUBUM est corpuadiis greg&tivum visus,
intelligitur non corpus absolute, sed corpus ut coloratum, ubi ly coloratum facit ad definitionem per se, ly corpus, ad suppositum rei definitae, quia non existit per se, sed in alio.
Sed adhuc objicies : Nam essentia concreti, v. g. albi neque est corpus, neque albedo, sed tertium constitutum : ergo idem erit de termino, quod neque est significatio, nec pars, sed constitutum ex his, atque adeo illud erit quod definitur. Antecedens probatur ex Arist., in cap. v Praedicament., ubi dicit: «Album dici quidem de corpore ut de subjecto, rationem vero albi nunquam de corpore praedicari: » Ergo sentit Philosophus essentiam albi non dicere ipsum corpus essentialiter, alioquin praedicaretur de illo, sed aliquid distinctum, scilicet constitutum ex corpore tanquam de subjecto, seu substituto. Et eadem ratione, quando plures formae praedicantur de subjecto in concreto, ut: Album est dulce, non verificatur pro constitutis ipsorum, quae sunt distinctae essentiae, sed pro substituto, seu subjecto. Unde cum in termino concurrant plures formalitates, ut esse significativum, esse partem propositionis, et terminare resolutionem, terminus non erit aliqua ex illis formalitatibus, sed illud quod resultat ex ipsis tanquam ex substitutis et praesuppositis, et ex ultima formalitate, quae ultimate constituit essentiam termini. Et ita poterit quidem praedicari de termino quod sit pars, et quod sit extremum propositionis, quia haec verificantur de termino pro substituto, id est praesupposito ad rationem termini, sed non ingrediuntur definitionem, quia non pertinent ad constitutum. Ita opposita sententia.
Respond.: Sensum Philosophi esse satis perspicuum, scilicet rationem albi nunquam de corpore praedicari tanquam rabonem, seu tanquam quid