Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 94
essentiale corpori; loquitur enim in sensu valde formali, rationem albi non praedicari de corpore tanquam rationem, id est ut importans praedicationem essentialem de corpore, seu essentiam accidentis non esse intrinsecam subjecto, siquidem praedicatio accidentalis est. Ex hoc autem non licet inferre quod essentia albi, vel cujuscumque accidentis in concreto sit tertium quoddam constitutum ex subjecto et forma, cum non detur tale constitutum, nisi ens per accidens, ut dictum est, et amplius dicetur in Logica, quaest. v et vn. Et tamen verificatur accidentalis praedicatio de subjecto; ut cum dico: Corpus est album, non quidem ratione tertii constituti, seu potius aggregati ex corpore et albedine, hoc enim non potest praedicari de corpore, quia corpus respectu hujus se habet ut pars; neque ratione subjecti tantum, quia ex parte praedicati scilicet ly album, aliquid importatur praeter substitutum, seu subjectum, importaturenim accidentalis entitas, quae concretive applicatur subjecto; sed verificatio illius praedicationis fit ratione identitatis albi cum corpore importata ex parte de ly album ratione sui connotati. Connotat enim subjectum habens, et hoc est corpus; habens enim et corpus identificantur; et sic album ut habens albedinem verificatur de corpore in quantum habens, sic enim identificatur ly habens cum corpore. Et sic illam solutionem explicat S. Thomas, i p., quaest. xiii, art. x.
De modo loquendi in concretis substantialibus.
Haec autem doctrina amplius observari debet, et opposita caveri in concretis substantialibus, ut homo et humanitas, ubi aliquid distingunt hominem pro constituto et pro substituto,
et dicunt hominem pro constituto esse naturam ipsam humanam, pro substituto vero ipsum suppositum habens naturam humanam. Unde infertur quod, sicut divinum suppositum assumpsit humanitatem, ita assumpsit hominem, sumendo hominem pro constituto. Sed tamen ista illatio, quae in hac doctrina conceditur, ejus ostendit inconvenientiam: nec enim taliter debemus uti vocibus, quod cogamur propositiones concedere in Theologia valde suspectas et male audientes saltem in modo, in re enim nec suspicamur haeresim in Catholicis. Dicere autem quod Deus assumpsit hominem, ita male audit in Theologia, quod in Indice expurgatorio Hispaniae, anno 1612, et 1632, et 1640, expunctum est in Bibliotheca Veterum Patrum, tom. m, in S. Ignatii Scholio, cap. xlvii; et in Ludovico Vives, lib. ix, de Civit., cap. xvn; et in Indice habetur in Operibus D. Aug., tom. v. Volebat enim Vives hanc locutionem: Deus assumpsit hominem non recte negari a Scholasticis, quia Patres illam usurpant aliquando. Et S. Thomas eam damnat, m part., quaest. iv, art. m, quia home, ex modo significationis, plus dicit quam naturam. Oportet autem in his locutionibus valde attendere ad modum significandi usitatum, et ad usum Ecclesiae et Sapientum; nam ex variatione modi significandi, et inordinatis verbis incurritur error. Haec enim propositio: Deitas generat, est haeretica, et: Deus generat, catholica; et tamen si quis pro eodem acciperet Deum, ac Deitatem ratione constituti, posset utramque negare, vel affirmare, quod esset erroneum. Haec dixerim, ut in ista doctrina de concretis et abstractis, constitutis et substitutis ponamus modum communi usui potius quam ingenio proprio credentes. De his latius vide Q. v et vn Log.