Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 95

Ad id vero quod additur in argumento, quando plures formalitates concurrunt ad unam essentiam constituendam, non possunt praedicari essentialiter nisi ultima formalitas, falsum est. Nam omnes gradus superiores, quasi praesupponuntur ad ultimam differentiam, et tamen praedicantur essentialiter de ipso constituto ex ultima differentia et talibus gradibus: sicut dicitur quod homo est animal, et vivens, et corpus; et album est coloratum, et quale, etc., dummodo praedicentur secundum eumdem modum, id est concretum de concreto, et abstractum de abstracto. Similiter ergo cum esse significativum, et esse partem essentialiter pertineant ad rationem termini, quantumcumque praesupposite et substitute, praedicabuntur nihilominus essentialiter de ipso termino, quia essentialiter pertinent ad illum, ut praedicata generica, vel superiora. De signis, seu significatione plene disserimus in Logica sup. lib. Perih., a Q. xxi.

ARTICULUS V.

Utrum voces significent per prius conceptus, an res.

Supponimus tanquam apud omnes certum, voces significare conceptus tam formales, quam objectivos {formales sunt ipsaemet notitiae, objectivi, res seu objecta cognita per notitias}, cum id sit aperte statutum a Philosopho in i Periherm., cap. i. Et manifeste attestatur experientia. Cum enim volumus manifestare non solum quid concipiamus, sed etiam quod concipimus, id facimus per voces, quibus loquimur. Videatur D. Thomas, i Periherm., lect. n ; et quaestion. ix, de Potentia, art. v, ubi inquit: « Quod vox significat conceptum intellectus, quo mediante significat rem. »

Ubi aperte distinguit inter conceptum formalem et objectum, et utrumque attribuit voci. Et in iv Contra Gent., cap. ii, dicit: « Quod intentio intellecta est similitudo concepta, quam voces exteriores significant. »

Difficultas ergo potest esse in duobus. Primum: An voces, eadem significatione significent conceptus et res? Secundum: Quidnam significent principalius, res, an conceptus? et idem potest inquiri de scriptura respectu vocum.

Circa primum, aliqui tenent voces significare res et conceptus duplici significatione; citantque pro hac sententia Magistrum Soto, sed immerito, cum ipse nondixerit quod nomen significat res et conceptus duplici significatione, sed quod ipsum « significare nominis bifariam accipitur », vel pro movere potentiam, vel pro exprimere conceptus; sed tamen utrumque munus convenire potest eidem significationi.

Dico ergo: Voces unica significatione significant res et conceptus. — Fundamentum est: Quia significant utrumque eadem impositione; ergo eadem significatione. Et secundo: Quia significant res et conceptus non aeque immediate, et unum seorsum ab alio, sed unum mediante alio, et ut subordinatum alteri; ergo sufficit eadem significatio ad utrumque. Conseq. patet: Quia ubi sunt plura subordinata, significantur eadem significatione; sicut nomen homo, verbi gratia, non solum significat naturam humanam, sed etiam individua, pro quibus supponit, eadem significatione. Anteced. vero constat, tum ex D. Thoma, i part., quaest. xm, art. i; et quaest. ix de Potentia, art. v, ubi dicit: « Quod voces immediate significant conceptiones mentis, et illis mediantibus res. » Et idem habet in i Periherm., lect. ii. Tum etiam quia, si