Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 101

nego antecedens; si consideretur signum ut subestintentioni logicae, id est ut ordinabile ad opera rationis, conc. antecedens. Et similiter dist. conseq.: Ergo termini, qui differunt essentialiter in ratione signi secundum eam rationem, qua signum est genus termini, different in ratione termini, concedo conseq.; secundum rationem absolutam signi, neg. conseq. Pro cujus explicatione pulchram observa doctrinam. In artificialibus sive realibus, sive rationis, materia dicitur esse genus, seu loco generis apponi. Potest autem materia dupliciter considerari, aut secundum se et absolute, aut ingrediens ordinem et lineam artificialem, verbi gratia, lapis, lignum, aurum et argentum sunt materia artificialis physici, nempe statua», et consequenter genus illius. Sed non sunt materia, neque genus absolute et secundum sua prodicata essentialia prodice considerata, quia sic divisio statua! in ligneam, lapideam, auream (vel secundum diversitatem lapidum, aut lignorum) esset divisio essentialis, quod nullus dicet: materialiter enim se habent ista ad rationem et diversitatem statum. Sunt ergo lapis, et lignum, etc., materia et genus statua) ut subjiciuntur forma artificiali, et lineam artificialem ingrediuntur. Naturalia enim et artificialia non pertinent ad idem genus, et sic species rerum artificialium non habent pro genere materiam secundum se et absolute consideratam, et ut aliquid naturale est, sed ut ingreditur talem ordinem; unde materia, nec divisio, aut diversitas materia, secundum se considerata non variat essentialiter artefactum.

Sic similiter terminus est artefactum quoddam logicale: signum est materia illius, et ideo loco generis collocatur; sed non est materia secundum communem rationem signi,

et absolute consideratum sed ut subjicitur forma artificiali logicali. Unde, mentale, vocale, commune, singulare etc., non variant essentialiter terminum, nec signum ut est genus termini, sed materialiter, sieuti aurum, lapis, lignum non variat essentialiter statuam, nec genus statua), sed materialiter et accidentaliter solum; et ideo praedicti termini accidentaliter distinguuntur, sicut etiam statua aurea, lignea, aut lapidea.

Secundo arguitur: Propositiones distinguuntur specie penes diversum significatum, aut diversam veritatem, quam significant; ergo et termini. Gons. prob.: Quia terminus per se ordinatur ad propositionem; ergo terminus qui per se ordinatur ad propositionem specie distinctam erit terminus specie distinctus; ergo tandem ex significatione diversificantur essentialiter termini. Confirmat.: Diversa sunt definitiones terminorum; diversa intentiones logicae inveniuntur in illis; nec unus terminus potest licri alius, v. g., terminus communis nequit fieri singularis; ergo essentialiter distinguuntur; hoc enim sunt signa essentialia distinctionis.

Respond. Dist. antec.: Propositiones distinguuntur specie penes diversum significatum etc., in ratione formali propositionis et artificii logici, neg. ant.; in ratione reproductionis et signi, conc. ant. Et eodem modo distinguendum est consequens. Penes significationem enim distinguuntur propositiones et termini materialiter, non formaliter, seu in forma artificiali. Et sic terminus non ordinatur per se, totaliter et ad quate ad unam tantum propositionem determinatam, sed ad quamcumque, quod ex tali termino confici potest; sicut materia prima ordinatur ad quamcumque formam corruptibilem.