Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 102

Ad prim. part. confirmat, respond. Distin.: Diversae sunt, definitiones terminorum diversitate accidentali conc. antoc.; diversitate essentiali, neg. antec. Sunt enim praefatae definitiones descriptivae, quae solum explicant id quod est accidentale termino ut sic, licet hoc sit essentiale termino ut tali. Verbi gratia, defluitur homo in quantum albus quod est disgregans visum; haec definitio accidentalis est homini secundum se, essentialis autem homini ut albo. Sic definitio connotativi, communis, singularis etc., sunt accidentales termino secundum se et in communi; essentiales vero termino ut connotativo et singulari etc. Isti enim termini includunt rationem termini tanquam subjectum, sicut album includit corpus et simum includit nasum, non tanquam genus. Eodem modo respond. ad sec. partem confirmat.: Quod intentiones terminorum sunt accidentales termino, essentiales tali termino. Ad tert. part.: Conc. ant., et neg. conseq.: Unus enim homo nequit fieri alius, et tamen non sequitur quod distinguantur specie.

QUAESTIO II.

DE NOMINE.

ARTICULUS PRIMUS.

Quomodo intelligenda sit illa particula: Cujus nulla pars significat separata.

Definitionem nominis supra positam, quod essentialis est explicans rationes genericas signi logici, et differentiales quibus differt ab oratione, verbo et adverbiis, scilicet vor significativa ad placitum (ista particulae jam sunt explicatae in

definitione termini), sine tempore (haec explicabitur in definitione verbi), cujus nulla pars significat separata, finita et recta, aggredimur explicandam sequentibus tribus articulis.

Aliqui ex recentioribus Aristotelem deserunt in hac parte, et dicunt quod aliqua nomina vere sunt nomina, etiamsi habeant partes significativas. Ut hoc nomen equiferus, respublica, proconsul, et alia compositae figurae, in quibus partes vere et proprie significant separatae; ergo falsa est ista pars.

Oppositum tamen expresse est Arist., in i Periher., Cap. de nomine; ubi dicit: «In nomine quod est equiferus, ferus per se nihil significat; quemadmodum in oratione, quod est equus ferus.» Idem asserit ibi, S. Doctor, lect. iv. Et rationem reddit, quam sic ad formam reducimus: Nomen dicit ex se unum et simplicem conceptum, si enim plures dicat non erit unum sed plura nomina. Ergo etiam si nomen componatur ex partibus alias significativis, nulla tamen separata significare debet ut intra nomen existit. Prob. cons.: Voces alias significativa, quando assumuntur ut unum nomen componant, non ingrediuntur compositionem illius dictionis ut componentes unam significationem ex propriis suis significationibus, sed ut suscipientes aliam impositionem distinctam ab ea, qua primo impositae sunt, ut significationem distinctam habeant a prima quam habent; ergo non componunt nomen ut significativa sunt formaliter; ergo separata non significant, quia ut conjuncta fuerunt imposita, et ut conjuncta significationem susceperunt; unde etiamsi qualibet deponatur asuaprima significatione, conjunctum tamen semper significat. Verbi gratia, res et publica significabant seorsum et separatim rem