Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 103
publicam; conjunguntur in hac dictione respublica, et ut sic conjunctae impositae sunt ad significandum civitatem, vel regimen commune unico simplici conceptu. Et sic nulla separata significat, nec ex eis separatis resultat nomen. Aliud est enim componere ad suscipiendam novam impositionem, aliud ad fabricandum et construendum ex suis significationibus conceptum complexum et compositum. Quando ad hoc componunt, componunt ut significativae formaliter, secus vero quando componunt ad significandum de novo aliquem simplicem intellectum, quem singulae partes non significant.
Ex his ad argum. : Partes hujus nominis equifei'us, respublica, etc., significant separatae : Disting.: Significant separatae quasi materialiter et per accidens, conc.; formaliter, nego. Id est, significant secundum se sumptae, non vero in ordine ad componendam illam vocem, cui imponendaest nova significatio conceptus simplicis. Sub hac enim formalitate non componunt ut significativae, et ut impositae antecedenter ad significandum, sed ut de novo imponibiles, materialiter, et quasi non esset, se habente prima impositione et significatione. Sicut in hoc nomine dominus, ly do et ly minus significant seorsum, sed non prout significativae seorsum componunt illum terminum.
Contra instabis: In his vocibus, proconsul, prorex et similibus, attenditur significatio utriusque partis ut resultet significatio nominis; ergo significatio antecedens formaliter intrat compositionem illius. Antec. probat.: Proconsul est idem quod vice consul, ubi non amittitur significatio de ly pio et ly consul, sed potius attenditur ut significetur officium vice considis; ergo intrant ut significativae.
Resp. ex D. Thoma, ubi sup.: Dist. ant.: Attenditur significatio utriusque partis ut origo et occasio ad imponendum illud conjunctum ad aliam significationem simplicem habendam, distinctam a prima, quam habebant partes, conc. anteced.; attenditur significatio partis ut eadem servetur partialiter intranomen, nego anteeed. Pro quo est notandum, quod aliud est a quo nomen imponitur, aliud quid significat nomen. Ad imponenda nomina attenditur etymologia et origo alterius prioris significationis, quiffi non concurrit ad componendam significationem nominis, sed ad originandam, quia impositor ex illa sumpsit occasionem ad imponendam aliam significationem; ut lapis dicitur a laedendo pede et significat lapidem, providentia a pro et videntia; propheta quasi procul fans, proconsul originatur a pro et consul, respublica a re, et publica; sunt tamen diversa; impositiones, et una non est pars alterius, sed origo, vel occasio illius; et sic praedicta nomina ab aliis etymologiam habent, sed non componuntur ex partialibus significationibus illorum.
Secundo arg.: Nomen complexum est vere nomen; et tamen hdbet partes separatim significativas; ergo male ponitur illa particula : Cujus nulla etc. Major prob.: Terminus complexus est vere terminus; ergo nomen complexum est vere nomen.
Resp. Neg. maj. Ad prob., conc. ant., et neg. cons. Disparitas est quia in termino formaliter et principaliter consideratur ratio partis, invenimus autem partes compositas, ut brachium est pars hominis, composita tamen ex manu, digitis, nervis etc. Est ergo terminus complexus unus terminus, quia est una pars, etiamsi composita et completa sit. In nomine autem non principaliter et formaliter attenditur ratio