Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 1

LOGICA

PRIMA PARS

ARTIS LOGICA

SUMMULARUM

LIBER PRIMUS

DE HIS QILE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS

CAPUT PRIMUM.

Definitio termini.

Varie de definitione termini, id est simplicis dictionis, ut homo, Petrus, lapis sentiunt auctores, secundum quod considerant in «o diversos respectus, vel officia, sive partis componentis orationem quomodocumque, sive partis principalis et per modum extremi tantum, sive per modum terminantis resolutionem propositionis, et syHogismi, sive per modum praedicati et subjecti. Et quidem considerationes istas verae sunt, et omnes in termino locum habent, sed oportet videre quaenam convenientius explicet naturam termini in communi, ut pertinet ad praesens. Cum enim mens nostra in scientiis resolutorie procedat, et praesertim in Logica, quae Analytica ab Aristotele dicitur, quia resolutoria, oportet quod sit designabile ultimum elementum, seu terminus hujus resolutionis, ultra quod ngn fiat resolutio ab arte; sicut etiam in naturali

generatione materia prima est ultimum principium in quod fit resolutio; alioquin, vel procedetur in infinitum, vel non fiet perfecta resolutio. Et quia idem est terminus resolutionis et principium compositionis, id quod fuerit ultimum elementum in quod composita logicalia resokuntur, dicetur etiam primum, ex quo caetera componuntur, et unde incipere debeamus.

Hoc igitur attendentes dicimus nos agere in praesenti de termino sub conceptu ultimi elementi in quod terminatur omnis resolutio compositionis logicae, etiam ipsius propositionis, et orationis, quia ab hoc, ut a primo et simpliciori convenit incipere. Et licet Aristoteles, in i Priorum, definierit terminum per id « in quod resolvitur propositio, ut in praedicatum et subjectum », tamen ibi non definivit terminum in tota sua latitudine, sed contracte, ut deservit ad fabricam, et compositionem syllogisticam, in qua syllogismus constat ex tribus terminis, quatenus sunt extrema in propositionibus, et induunt habitudinem partis syllo-