Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 113
parte rei significat®, rei unit®, seu unionis consecut® in extremis, neg. anteced. Ergo restringit extremaetc., neg. cons. Quia potius unio trahitur ad modum extremorum, qu® unit; et si ista non dependent a tempore, non potest unio ea restringere, neque unire dependenter a tempore, licet significet, et uniat ex modo significandi in ordine ad aliquam differentiam temporis, quia non potest non significare cum tempore.
Ad sec. confir. Resp., neg. seq. et prob. usque ad majorem. Quam sic distinguo: Debet verificari dicendo: Hoc est homo, demonstrato homine quoad intellectum, conc. maj.; demonstrato homine ad sensum, seu existente in tempore, neg. maj. Suppositio enim ista est naturalis, et talis suppositionis verificatio non fit demonstrando subjectum existens in tempore, sed essentiam hominis, quando dico: Hoc est homo, prout inveniri potest in omnibus individuis.
Inquires: An verbum fuit, et erit, qu® sunt casus obliqui verbi est, possint absolvi a tempore. Videtur quod sic, quia verbum est cum non sit verbum ®quivocum, non significat duas actualitates, sed unam: ergo sicut est absolvitur, etiam fuit, et erit. Quod vero absolvi non possint, prob.: Quia tunc h®c propositio: Adam fuit homo, esset ®tern® veritatis, qu® tamen falsa est pro illo tempore antequam esset creatus Adam.
Resp. duplici solutione. Prima negante casus illos absolvi posse a tempore: Quia fuit et erit restringunt suam significationem ad futurum, vel ad pr®teritum tantum; qu® non est capax abstrahendi a tempore, sicut ly est, aut ratio pr®sentis: nam id quod pr®sens est potest significari ut non transiens, sed semper pr®sens, qualia sunt ea, qu® non
dependent a tempore, ut duratio Dei et angeli. Pr®teritum autem ex parte rei significat® essentialiter importat ipsum transitum, et successionem temporis, unde unio ex illa consecuta semper est dependens a tempore. Et hoc non evenit quia verbum est habeat diversas significationes, aut sit qui vocum, sed quia fuit et erit cadunt a significatione verbi pr®sentis. Suntque alia multa verba ut existere, moveri etc., qu®, non possunt absolvi a tempore.
Secunda solutio affirmat posse absolvi a tempore fuit et erit (de quo D. Thomas, i, dist. vm, Q. ii, art. iii), siquidem attribuuntur Deo, ut cum dicitur quod Deus fuit ab initio; Verbum erat apud Deum; Deus erit in «ternum etc. Et tunc dicendum est quod illa propositio: Adam fuit homo, erat vera antequam crearetur Adam, sumendo ly fuit non pro eo quod est extitisse, sed pro eo quod est connexa fuisse illa duo extrema.
ARTICULUS II.
Ufrum verbum in/initari possit intra propositionem.
Non loquimur de verbo, quando tenetur in vi nominis, ut cum dico: Currere est non quiescere; tunc enim infinitari potest sicut et alia nomina; sed de verbo quando exercet rationem copulffi. Et consistit difficultas in hoc: Utrum negatio possit ita subtiliter affigi verbo intra propositionem ut infinitet significationem ejus, et non efficiat exercitum copulandi, quod est proprium verbi intra propositionem. Si enim negatio afficit verbum ut copulat, propositio erit negativa, et verbum negatum, non infinitatum, quia negatio* quando infinitat, consumit totam suam vim intra terminum cui affigitur, ita quod ad alium terminum