Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 114
non transit, ut cum dico : Non homo est non rationale, ubi prima negatio non transit ultra suum terminum, alioquin negaret verbum, et non esset propositio affirmativa. Si ergo negatio afficit verbum et quoad significationem, et quoad copulam, negatum reddit, non infinitatum; et sic dubium constitit in eo ut videamus an afficere possit significationem verbi, et non copulationem, seu exercitum uniendi.
Conclusio est : Non potest verbum intra propositionem infinitari, sed apposita negatione negatur; bene autem extra propositionem. — Ita S. Thomas expresse, ii Perih., lect. i, dicens: «Negatio afficiens verbum intra propositionem removet verbum ab aliquo, et sic facit enunciationem negativam. Quod non accidit ex parte nominis; non enim enunciatio redditur negativa nisi per hoc quod negatur compositio, quae importatur in verbo, et ideo verbum infinitum positum in enunciatione fit verbum negativum.» Quid expressius ?
Ratione prob.: Verbum intra propositionem habet rationem copulae et exercet munus uniendi; ergo negatio afficiens verbum intra propositionem negat illud et non infinitat. Conseq. prob.: Negatio afficiens unionem destruit illam, et propositionem reddit negativam (propositionem esse negativam nihil est aliud, quam extrema ab invicem removeri, et unionem eorum, quam exercet verbum, dissolvi et destrui per appositionem negationis). Ergo eo ipso quod negatio afficiat verbum intra propositionem, intra quam exercet munus uniendi, negat illud et non infinitat. Dices negationem afficere significationem verbi, non munus uniendi, seu rationem copulae, et sic infinitare, non negare. Contra: Vel negatio afficit verbum quoad significationem tantum, et non quoad munus uniendi; vel
afficit verbum quoad utrumque. Si hoc secundum, negatur verbum et tota propositio redditur negativa, quia destruit munus uniendi, et removentur extrema. Primum fieri non potest, quia negatio afficiens significationem verbi non potest relinquere unionem affirmatam, sed necesse est in illam etiam invehi, et destruere. Probo.: Des mihi verbum infinitum, nonne infinitatio illa reddit significatum verbi in suum oppositum negatum et sublatum? Hoc est enim infinitari. Ergo ex vi talis infinitationis non potest reservari copula affirmata. Patet conseq.: Quia negatio significari debet ut removens et indeterminans formam positivam; ergo quomodocumque applicetur verbo, removendo significat. Ergo firma permanet ratio D. Thomaj, quod quia in propositione « negatio removet verbum ab aliquo, facit enunciationem negativam », et sic verbum infinitari non potest.
Dicere autem quod negatio infinitabit verbum quoad significationem, et negabit quoad rationem copulae, implicat, quia tunc neganter et infinitanter se teneret eadem negatio: in quo manifesta est repugnantia; quia ut infinitans facit unum simplicem et incomplexum conceptum cum termino infinitato, ut negans debet habere conceptum distinctum et complexum cum re negata (ut supra dictura est), non potest autem unica negatio simul pertinere ad conceptum complexum et incomplexum respectu ejusdem rei.
Secunda pars conclus.: Quod extra propositionem verbum possit infinitari, constat ex dictis, cum extra propositionem non teneatur in vi copulantis. Quod etiam docet S. Doctor, i Perih., Lect. v, § Excludit quaedam.
Solvuntur objectiones.
Primo objic.: Verbum infinitatum