Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 115
adhuc intra propositionem significat cum tempore; ergo significat uniendo: Antec. est Arist., Cap. de verbo. Et prob.: Quia tale verbum est declinabile per praeteritum et futurum. Gonseq. prob.: Verbum habet quod sit unio ex eo quod significet cum tempore, ergo ubi significat tempore significat uniendo. Antecedens constat.: Quia nulla est particula in definitione verbi, quae explicet verbum esse unionem, nisi significare cum tempore; cum enim hoc sit significare per modum actionis, fluxus, aut motus, et actio seu motus quasi duobus terminis innitantur, a quo et ad quem, verbum sic significans indicatur duobus extremis inniti, et copulam eorum esse.
Gonfirm.: Ista est bona consequentia: Petrus habet non currere, ergo Petrus non currit; ergo in consequenti ly non currit infinitatur. Prob. conseq.: Si non infinitatur, sed negatur, est mala consequentia, quia arguitur in ea a non distributo ad distributum. Et instatur casu quo Petrus currat, et disputet; tunc enim antecedens est verum, scilicet: Habet non currere, id est, disputare, consequens autem: Ergo non currit, est falsum, sumpto ly non neganter, quia ejus contradictoria est vera: Petrus currit. Ergo debet sumi infinitanter in consequenti.
Resp. ad arg. Dist. ant.: Verbum significat cum tempore etc.: Removendo et tollendo formam, quam reddit negatam et indeterminatam, conc. Ponendo aliquam formam determinatam, nego. Ergo significat uniendo, distinguo: uniendo positive, nego; remotive, conc. Et sic efficit propositionem negativam, quia, ut sit affirmativa, requiritur quod determinate uniat, et aliquid applicet, non autem removendo tollat significatum verbi, quia sic etiam removebit a subjecto, si
ei applicetur, quod est negare, non infinitare. Et sic explicatur Arist., quando dixit: « Verbum infinitum consignificat tempus, et semper de aliquo est » id est, ut explicatibi. S. Doctor, « est nota eorum quae praedicantur », quod significet tempus, et sit nota, non applicando, et uniendo, sed indeterminando et removendo, et intra propositionem solum negando. Ad confirm., resp.: Illam consequentiam esse malam, et nihil contra nos exinde inferri. Si autem ly non cunere sumatur in antecedente neganter, consequentia est bona, sed nihil probat, quia non infinitatur verbum.
Objic. secundo.: Istam consequentiam fecit Arist., i Poster., Lect. xxiii, apud D. Thomam: « Stell » non scintillantes sunt prope nos; planetas non scintillant; ergo sunt prope nos. » Sed minor non potest esse de verbo negato; ergo est de verbo infinitate. Prob. min.: Si esset de verbo negato, esset minor negativa, et consequenter inferret conclusionem negativam, non affirmativam.
Resp. Aristotelem non sic formas se illum syllogismum, sed sicut ibi dicit S. Thomas, dum dicit: « Formetur ergo syllogismus sic: Omne non scintillans est prope, planetae sunt non scintillantes, ergo sunt prope », ubi in utraque praemissa non scintillare sumitur infinitanter. Et etiam S. Arist. dixisset: Planet non scintillant, deberet intelligi aequivalenter, id est sunt stellae quae non scintillant, vel sunt non scintillantes.
Ultimo arguit.: Verbum obliquum etiam intra propositionem habet rationem verbi; ergo etiam verbum infinitum. Resp.: Disparem esse rationem, ut dicit S. Thomas, n Perih.. lect. rv, quia verbum obliquum potest copulare extrema in propositione saltem de praeterito et futuro,