Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 2
gisticae, id est illativae. Caeterum alibi consideravit Aristoteles terminum sub universaliori ratione, ut etiam est communis nomini, et verbo, et non sub vocabulo termini sed sub vocabulo dictionis, ut induit ordinem componentis enuntiationem, non habitudinem inferentis in syllogismo. Unde D. Thomas, i Periherm., lect. vm, § Excludit, exponens illud verbum Aristotelis : « Nomen ergo, et verbum dictio sit sola », inquit: « Et videtur ex modo loquendi, quod ipse imposuerit hoc nomen ad significandum partes enuntiationis. » Datur ergo secundum Aristotelem, et D. Thomam aliqua ratio communis partibus enuntiationis, quam Philosophus dictionem, nos terminum vocamus, quia in ipso omnis resolutio terminatur, non solum syllogismi sed etiam enuntiationis, quae ex simplicibus componitur, et consequenter in illa resolvitur. Et ibidem, lect. v, § Ostendit, dicit S. Thomas : « Quod aliquando nomen sumitur prout communiter significat quamlibet dictionem, etiam ipsum verbum. » Et in Opusc. xlviii, in initio, vocat terminos « partes enuntiationis. » Ab hac ergo communissima acceptione termini tanquam ab ultimo elemento totius resolutionis logicae, dicimus esse incipiendum, et de illo tradendam definitionem.
Et sic definitur terminus, seu dictio, non per extremum propositionis tantum, aut per praedicatum et subjectum, sed per aliquid communius, scilicet id ex quo simplex conficitur propositio; vel potius imitantes Aristotelem, qui nomen, verbum et orationem per voces definit, quia sunt signa nobis notiora, definitur: Vox significativa ad placitum, ex qua simplex conficitur propositio, vel oratio. Ut autem comprehendit mentalem terminum, et scriptum, definietur signum ex quo simplex conficitur propositio.
Dicitur signum, vel vox significativa, ad excludendum voces ‘non significativas, ut Blitiri, sicut illas exclusit Aristoteles in nomine, et verbo; et cum omnis terminus sit nomen, verbum, vel adverbium, si nihil horum est vox non significativa, non est terminus, ut latius in Quaestione do hac re ostendam. Dicitur ad placitum, ad excludendas voces significativas naturaliter, ut gemitus. Dicitur ex qua simplex conficitur propositio, ad excludendum ipsam propositionem, seu orationem, quae non est primum elementum componens, sed est aliquid compositum, et quoddam totum, atque adeo supponit alias partes componentes, et si aliquando componit, non simplicem, sed hypotheticam propositionem componit, vel syllogismum.
An vero terminus sit extra propositionem actu pars quantum ad essentiam et habitudinem partis, licet non quoad exercitum componendi, dicemus inf., Q. i, de termino, art. m.
GAPUT II.
Definitio et divisio signi.
Quia ergo, tam terminus, quam oratio, et propositio, et reliqua instrumenta logicalia per significationem definiuntur, eo quod intellectus cognoscit per conceptus significativos, et loquitur per voces significativas, et in universum omnia instrumenta, quibus ad cognoscendum et loquendum utimur, signa sunt; ideo, ut logicus exacte cognoscat instrumenta sua, scilicet terminos et orationes, oportet quod etiam cognoscat quid sit signum. Signum ergo definitur in communi, id quod potentix cognoscitivx aliquid aliud a se reprx.se/ilat. Ita tradimus definitionem signi ut complectatur omnia signa tam formalia, quam instru-