Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 121

candim aliquid ignotum. Quod vero sit oratio perfecta, vel imperfecta, vel per modum termini complexi, aut orationis, materialiter se habet. Dicitur tamen communiter oratio, quia cum modus sciendi inveniatur tam in oratione perfecta, quam imperfecta, et quando invenitur in oratione imperfecta materialiter solum sit terminus complexus, ut unico vocabulo definiretur, dicitur esse oratio. Et habet orationem pro materia, quia formalis ratio est esse artefactum logicum ordinatum ad manifestandum ignotum, quod instrumentum fit ex oratione tanquam ex materia, sicut syllogismus ex propositione.

Secunda vero pars conclusionis sumitur ex D. Thoma, in i Periherm., lect. vni, ubi inquit ex Arist., quod definitio oratio quedam est, et tamen si ad rationem hominis, id est definitionem, non addatur verbum aliquod, vel casus verbi, nondum est oratio enuntiativa. Et Poster., lect. ii. § Quas talis est: «In definitione (inquit) non praedicatur aliquid de aliquo sicut in hac definitione: homo est animal bipes, neque praedicatur animal de bipede, neque bipes de animali.» Et lect. v, § Inducit rationem, etc., dicit: «Manifestum est quod definitio significat unum aliquid, unde ea quae ponuntur in definitione ad significandam unitatem debent poni absque copula, ut dicatur quod homo est animal risibile bipes, non autem debet dici quod sit animal et bipes.» Et fundamentum hujus est: Quia vel definitio debet esse in propositione ad hoc ut copulentur ipsae partes definitionis inter se, vel ut ipsae partes applicentur subjecto definito, ita quod haec applicatio requiratur ad rationem definitionis. Primum est aperte falsum, nam si partes definitionis conjungerentur inter se per copu-

lam enunciativam, cum illae partes sint genus et differentia, propositio illa definitionis redderetur falsa, ut si dicerem: Animal (id est genus) est rationale, in definitione hominis. Si secundum, manifeste constat quod applicatio definitionis ad definitum non facit, sed supponit definitionem; quia haec applicatio hon reddit illam explicativam sui definiti, siquidem per illud complexum quod applicatur, definitio adaequate explicatur, eo quod continet genus et differentiam illius j srgo haec applicatio non pertinet ad constitutionem actualem definitionis, sed ad exercitum actuale praedicationis ejus.

Dico secundo: Et si definitio possit dici bona vel mala, non tamen per se dicitur vera vel falsa, sed solum per accidens. — Quod sit dicenda bona vel mala, omnes admittunt, quia hoc est commune omni modo sciendi, quatenus manifestat ignotum per convenientem et debitam explicationem; ubi autem est convenientia debita, etiam denominatur aliquid bonum, et, si sit iiidebita, malum. Quod vero definitio dici possit vera vel falsa, aliqui affirmant, ut diximus, existimantes etiam in simplici apprehensione posse dari verum vel falsum, non quidem affirmatum vel negatum, sed per simplicem conformitatera vel difformitatem. Alii negant, quift Arist. solum in enuntiatione dixit dari vertim vel falsum.

Sed litem dirimit sanctus Thomas, ip., queest. xvn> art. iii, ubi inquit: «Quia falsitas intellectus per se solum circa compositionem intellectus est, per accidens etiam irt operatione intellectus, qua cognoscit quod quid est, potest esse falsitas, in quantum ibi compositio intellectus admiscetur. Quod potest esse dupliciter: uno modo secundum quod intellectus definitionem unius