Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 122
attribuit alteri, ut si definitionem circuli attribuat homini; alio modo secundum quod partes definitionis componit ad invicem, quae simul sociari non possunt, sic enim definitio non solum est falsa respectu alicujus rei, sed etiam in se. Ut si formem talem definitionem : Animal rationale quadrupes, falsus est intellectus sic definiendo, propter quod falsus est in formando hanc compositionem : Animal rationale est quadrupes. » Ita D. Thomas. Ex cujus verbis constat quomodo definitio possit dici vera vel falsa, nempe per accidens, id est per aliud, quatenus hoc ipso quod conjungit complexe partes explicantes naturam definiti, ita convenienter debet illas conjungere quod possint praedicari de tali definito, et simul, et unaquaeque seorsum; ex illa autem praedicatione participat veritatem, aut falsitatem definitio, quatenus ad illam dicit habitudinem et ordinem.
Dico tertio : Definitio descriptiva, et quidditativa non differunt ex parte rei definitae, sed ex parte partium definientium, seu illorum per quae traditur definitio. — Hanc conclusionem proponimus ad expungendam quamdam particulam, quam aliqui addunt in definitione, scilicet quod sit oratio explicans naturam, vel proprietatem rei: non enim proprietas rei explicatur in definitione descriptiva, sed ipsa proprietas explicat quidditatem rei, tanquam accidens illius; et ideo dicitur definitio descriptiva esse accidentalis, quia traditur per accidentia; quare proprietas rei non potest pro definito poni, quasi in hoc distinguatur definitio quidditativa, et descriptiva, quod illa explicet naturam, haec proprietatem. Absurda est haec intelligentia. Quomodo enim proprietas potest esse definitum et explicatum, cum sit definiens et explicans? Quare in utraque defini-
tione res ipsa seu natura rei est quae definitur, aliquando per genus et differentiam, aliquando per proprietatem loco differentiae. Nec obstat quod, quando definitur homo : animal aptum ad ridendum, ly aptum ad ridendum significat ipsam hominis passionem, vel hominem sub ea. Hoc inquam non obstat, aequivocatur enim de significatione nominis, et de manifestatione, seu explicatione definitionis; nomen quidem risibile, sive aptum ad ridendum significat proprietatem rei quasi repraesentando et significando, sed ipsum risibile, (\xoA est significatum per nomen, manifestat nobis quidditatem hominis modo accidentali definiendo.
Dico ultimo : Conditiones requisitae ad bonam definitionem optime sunt assignatae. — Illas explicavimus in nostro textu, Cap. de definitione; et pendent omnes ex prima, scilicet: Quod definitio debet constare genere et differentia, vel aliquo supplente vicem generis et differentiae. Ex hoc enim manifeste sequitur quod definitio sit clarior et explicatior suo definito; et quod non sit redundans, nec diminuta, cum explicet ipsos terminos intra quos definitum clauditur; et quod convertatur cum suo definito.
Solvuntur objectiones.
Contra totam definitionem definitionis solet fieri illud commune argumentum : Quia repugnat idem esse simul definitum et definitionem; esset enim notius et ignotius seipso. Ergo si definimus definitionem, ipsa definitio erit definitum, siquidem est id quod definitur; et rursus est definitio, quia haec est ejus natura et essentia; ergo est simul definitio et definitum. Et confirmatur : Quia definitio dicitur ad convertentiam cum suo definito, haec au-