Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 123
tem tradita non dicitur ad convertentiam cum definitione; ergo. Min. prob. : Quia haec definitio est quaedam singularis definitio contenta sub definitione in communi; ergo non potest adaequare ipsam et converti cum illa : siquidem est aliquid sub illa contentum, unde ex consequenti seipsam definit, et sic redit argumentum quod est idem definitum et definitio. Sicut si Petrus definiret hominem non diceretur ad convertentiam cum homine.
Resp. Dist. illam propositionem : Idem est definitum et definitio: formaliter neg. ; definitio formaliter (quia haec est sua essentia) et definitum denominative (quatenus comparatur ad suam definitionem), conc. Est enim valde commune quod una secunda intentio sit talis formaliter, et Sit alia denominative. Sicut genus formaliter est intentio generis, et denominative est quaedam species praedicabilium, ut dicemus in Logica. Ad conf. resp.: Quod definitio definitionis dicitur ad convertentiam cum suo definito formaliter, ut definitum ejus est; ut autem respicit definitionem in communi, ut genus ejus est, sic non convertitur cum illa, sed continetur sub illa. Petrus autem non respicit hominem ut definitum suum, sed praecise ut speciem superiorem.
Secundo arg.: Definitio pertinet ad primam operationem intellectus, oratio ad secundam, ut diximus art. praecedenti; ergo incongrue ponitur loco generis oratio. Maj. constat ex S. Thoma, i, Dist. xix, Quaest. v, art. i, ad 7, dicente : « Quod veritas et falsitas non invenitur in prima operatione, et signo ejus, quod est definitio. »
Confirm.: Definitio est modus sciendi; modus sciendi non habet pro genere orationem; ergo neque definitio. Min. prob.: Illud quod ponitur sub aliquo genere, debet de-
terminate poni sub aliqua ejus specie; sed modus sciendi non est in aliqua determinata specie orationis; ergo non habet pro genere orationem. Prob. Maj.: Modus sciendi potest inveniri tam in oratione perfecta, quam in imperfecta; ergo non est determinate in aliqua specie orationis.
Resp.: Quod nomine orationis intelligitur etiam oratio imperfecta, quee materialiter coincidit cum termino complexo; ad modum enim sciendi non amplius requiritur, ut dictum est supra; et sic non repugnat definitionem inveniri in prima operatione intellectus, quando videlicet accipitur in vi termini complexi, et quia objectum ejus est aliquid simplex, scilicet quidditas rei, licet explicetur composite. Definitur tamen per orationem, quia modus sciendi est, et modus sciendi communiter per orationem definitur, et quia definitio in vi orationis teneri potest, si accipiatur per modum totius, licet sumpta in vi termini complexi ad primam operationem pertineat.
Ad conf. resp.: Dist. Maj. secundi syllogismi: Debet determinate poni sub aliqua specie illud quod formaliter et directe ponitur sub aliquo genere, conc. maj.; quod materialiter solum, seu consecutive pertinet ad aliquod genus, nego. V. g., statua materialiter ponitur in lapide et ligno, quia non pertinet ad genus naturale nisi materialiter, id est ut ex eo fiat; et sic non sequitur quod debeat sub tali lapide, vel sub tali ligno determinate constitui, quia non respicit lapidem vel lignum ut genus, sed ut materiam, et sic ex quolibet lapide et ex quolibet ligno fieri potest, absque ulla determinatione. Similiter album determinate est corpus, et non determinate animatum, vel inanimatum; sapientia, aut intelligibilitas determinate est ens,