Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 124

non tameh deterinate fest creatum vel increatum, quia ad utrumque consequi potest. Oratio ergo non est genus modi sciendi, sed materia ex qua formatur sub alio artificio logicali, nempe in artificialem modum manifestandi ignotum.

Tertio argum.: Extra propositionem non potest inveniri definitio; ergo falsa est prima conclusio. Antecedens probatur: Definitio et definitum sunt relativa; ergo actu debet respicere et comparari ad definitum iit sit definitio. Sed quando non praedicatur de definito, non respicit illud in actu, sed in potentia; ergo non erit actu definitio. Confirmatur: Definitio non est actu accidentalis, vel essentialis, nisi ex comparatione actuali ad tale definitum; ergo non est absolute definitio, nisi ex comparatione ad definitum. Antecedens probatur: Haec definitio: Animal aptum ad ridendum} si applicetur risibili, est essentialis, si homini, accidentalis. Ergo.

Respond. ad argum.: Distinguo consequens secundi entymematis : Actu debet respicere et comparari ad definitum sub ratione subjecti aut praedicati> nego; suh prajcisa ratione definiti, conc. Et hoc modo definitio respicit suum definitum etiam si actu non praedicetur de illo. Sicut nomen respicit suum signatum, materia respicit formam, omnis potentia suum objectum, etiamsi actu non exerceat suam causalitatem et operationem circa illud. Aliud est enim actu respicere, aliud actu causare, seu praedicari. Extra propositionem definitio respicit suum definitum, unde habet quod definitio sit etiamsi actu non praedicetur. Ad confirmat, respond. eodem modo: Est enim definitio essentialis vel accidentalis, non ex applicatione praedicativa ad definitum in ratione subjecti aut praedicati, sed ex respicientia et habitudine simplici ad illud

lud in ratione definiti, quod extra propositionem invenitur.

Objectiones contra conditiones definitionis.

Genera, differentie B, proprium, individua, praesertim incorruptibilia, definiuntur suis propriis definitionibus ; ergo non est necesse quod definitio constet genere et differentia. Prob. consequentia: Nam si hoc esset necessarium, sola species esset definibilis, cum sola species constet genere et differentia; at omnia praedicta definiuntur; ergo. Resp. negando antecedens absolute. Proprie enim sola species est definibilis, ut docet S. Thomas, m Metaph., lect. ii. Genera enim, si sunt suprema, non definiuntur, sed describuntur per conceptum analogum determinatum non per differentiam, sed per modum ; si sunt subalterna, sunt simul species, et in quantum tales definiuntur. Differentia, proprium et accidens in tantum definiuntur in quantum habentialiquam naturam, quae ad speciem reducitur. Si autem sumantur in ratione partis, non naturae integrae, sicut differentiae, non definiuntur, sed describuntur. Individua autem ut talia formaliter, et ut in exercitio, non sunt definibilia, nec scibilia, etiam incorruptibilia, formaliter ut individua; sed si definiuntur, est mediante natura suae speciei aut sumendo individuationem in communi. Unde S. Thomas, loco citato, lect. xv, asserit singulare carere definitione non solum ex hoc quod est corruptibile et materiale, sed ex hoc quod est singulare, quia ut sic non dicit quidditatem, quae est objectum definitionis, sed modum, aut modificationem quidditatis.

Item : Relativa sunt simul natura et cognitione; ergo unum non est notius alio. Quod enim est notius,