Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 125

est prius cognitione ; et tamen unum relativum definitur per aliud; ergo non requiritur quod definitio sit notior definito. Resp. dupliciter: Primo, quod non requiritur quod singulae partes definitionis sint notiores definito, sed quod tota definitio simul sumpta; relativum autem est tantum una pars in definitione relativi. Secundo, transeat quod etiam partes debeant esse notiores; explica tunc quod vel notiores positive, vel negative. Relativum non est notius positive, nec prius suo correlativo; est tamen negative notius, quatenus sine ipso manet obscurum et ignotum ipsum relativum.

Tandem demonstratio et scientia manifestant naturam rei; ergo convenit aliis definitio definitionis. Si dicas demonstrationem probare passiones aut proprietates, contra : Ergo manifestabit naturam saltem eo modo quo definitio descriptiva, quae circa proprietates versatur. Respond. Nego anteced. Definitio enim est unum ex principiis, seu praecognitis ad demonstrationem, ut dicitur i Post., Cap. i. Demonstratio autem manifestat passiones convenire subjecto, non ut definitio descriptiva, quia haec non probat passiones subjecto convenire, sed supponendo hoc, per illas simplici modo explicando, non probando et demonstrando, manifestat naturam accidentaliter.

Quid sit definitum proximum et remotum.

In textu diximus nomen rei, quae definitur, posse dici definitum proximum, rem vero significatam per illud, definitum remotum. Ratio est, quia nomen est signum repraesentans et approximans, seu applicans materiam definibilem ; quod quidem signum ex consequenti manet declaratum, quia definito et decla-

rato significato, manet declaratum et explicatum signum. Unde nomen ex hac parte dici potest proximum definitum, etiamsi non sit res proxime manifestata. Addunt alii quidditatem definitam, seu naturam posse dici proximum definitum, passionem vero, quae est conjuncta et connexa essentiae posse dici remotum. Falso tamen asserunt, quia illum solum est definitum, quod est explicatum et declaratum per definitionem ; definitum enim et definitio relative se habent. Sed in definitione essentiali passio non est res definita, sed natura; in descriptiva similiter passio non est res qua) definitur et notificatur, sed per passionem notificatur natura; ergo nunquam potest dici quod sit definitum, nisi quando seorsum a natura definitur.

Si autem objiciatur quod etiam nomen non est res definita, et tamen appellatur definitum proximum; ergo etiamsi passio non sit res definita, potest appellari definitum remotum. Dices: nomen ipsum declarari et explicari saltem virtualiter, licet non formaliter. Contra : Etiam declarata natura declaratur virtualiter passio illius; ergo hoc sufficiet ut dicatur definitum saltem remotum. Item: Philosophus, ii Poster., tex. vii, asserit definitionem quid nominis et quid rei eamdem esse non posse; ergo non potest unica et eadem definitione unum definiri ut proximum definitum, et aliud ut remotum.

Ad argum. : Bene ibi responsum est. Ad replic. Nego ant. Passio enim se habet ut effectus secutus ad naturam, non ut signum repraesentans ipsam, sicut nomen. Declarata autem natura causae, potest adhuc manere ignotus effectus; declarata autem re significata, non potest ignotum manere signum, quod actu et exercite rem significatam repraesen-