Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 126
tat. Ad Philosophum, resp.: Loqui de definitione quid rei et quid nominis, quae per se et directe sunt tales, et quaelibet explicat suum definitum. Quod vero, definita ipsa re, possit ex consequenti et indirecte explicari ipsum nomen tanquam proximum definitum per modum signi, non per modum materiae definitae, Aristoteles non negat.
ARTICULUS III.
Utrum definitio divisionis et ea quae ad divisionem pertinent recte tradantur.
Ea quae ad divisionem pertinent, potius per interrogationes, quam per argumenta dissolvemus. Estne quidditativa et propria definitio divisionis: oratio videlicet rem vel nomen per suas partes distribuens ? Affirmative respond. Traditurenim per id quod est proprium et quidditativum divisionis. Nam loco generis, sive pro materia, ponitur oratio, nomine cujus intelligimus etiam terminum complexum: divisio enim sicut et definitio potest habere rationem praedicati in propositione categorica, atque adeo rationem termini complexi, et pertinere ad primam operationem sicut et definitio. Distribuens idem valet atque distribuendo manifestans, in quo explicatur specifica et differentialis ratio modi sciendi, quae propria est divisionis, quia distribuendo et distinguendo partes manifestat confusionem totius. Etenim tam definitio, quam divisio manifestant aliquid per partes; sed definitio manifestat partes constitutivas, divisio vero quasi quantitativas; quia definitio respicit totalitatem quidditatis, divisio autem totalitatem quantitatis, seu distributionis. Habere partes convenit quidditati et quantitati, licet diverso modo: unde definitio ex-
plicat definitum per partes constituendo, non distribuendo, divisio distribuendo et tollendo confusionem divisi per distributionem et quasi numerationem partium. Rem, vel nomen dicitur ut indicetur illa duplex divisio nominis et rei, de qua egimus in textu.
Inquires secundo: Utrum divisio logica solum versetur et distribuat totum logicum; an vero se extendat ad divisiones physicas, metaphysicas, nominis, rei etc. Pro resolutione, nota: Quod est totum logicum, id est pr@dicabiler, seu universale respectu suorum inferiorum; et totum physicum, id est compositum ex materia et forma, aut ex partibus integralibus; et totum metaphysicum, id est compositum ex genere et differentia; et totum potestativum, id est constans ex diversis potentiis, seu partibus potentialibus; et totum accidentale, id est constans ex multis accidentibus. Aliqui ergo dicunt ad Dialecticum solum pertinere tradere divisionem totius logici.
Dicendum tamen est quod in omnibus istis divisionibus potest attendi materia in qua exercetur divisio, vel forma, nempe artificium, seu modus manifestandi divisionem et procedendi in illa. Ex parte materi@ non omnes divisiones pertinent ad logicum, quia multae sunt physicae, aut metaphysicae; et sic verum est quod ex parte materi@ solum pertinet per se ad logicum considerare divisionem totius logici, scilicet universalis seu pr@dicabilis in partes subjectivas, ut generis in species, speciei in individua etc. Ex parte vero formffi, seu artificii, aut modi dividendi (qu@ est secunda intentio divisionis) ad logicum pertinet agere de omni divisione, quia sive in physica, sive in metaphysica talis divisio est modus sciendi, et artificioso modo fit. Sicut etiam definitio aut physica, aut metaphysica ad lo-