Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 127
gicum pertinet, quia de earum omnium artificio et intentione agit.
Inquires tertio : An divisio possit tradi per terminos negativos, seu contradictorios, v. g.: Animal aliud homo, aliud non homo ? Negant aliqui. Tum quia talis divisio nihil nobis notificat, membrum enim negativum nihil notificat, sed pure negat. Tum etiam quia divisum in quolibet membro subintelligendum est et a dividentibus participari; at vero ly non homo non participat rationem animalis, quia latius patet non homo quam animal.
Dicendum tamen est praedictam divisionem artificiosam esse, et secundum regulas logicas. Probat.: Quia in bona divisione membra debent esse inter se opposita, alioquin non separantur per differentias, sed vel essent idem, vel disparata; non est autem necesse quod semper opponantur relative, aut contrarie; ergo possunt opponi contradictorie. Gonfirm.: Haec est bona divisio: homo alius videns, alius caecus; aer alius tenebrosus, alius lucidus; animal aliud rationale, aliud irrationale, quarum unum membrum negativum est, seu privativum, usu tamen communi sunt receptae. Ergo.
Ad rationes dubitandi resp.: Quod membrum negativum non sumitur absolute, sed ut cadens super tale divisum, et ad illud restrictum; et sic non latius patet suo diviso. Unde cum dico: animal aliud homo, aliud non homo, ly non homo non intelligitur absolute, et in tota sua latitudine, sed pro animali quod non est homo, quod non latius patet quam animal ut sic. Similiter in ly irrationale subintelligitur animal, non autem irrationale absolute, ut invenitur in lapide. Et sic membrum negativum prout adjacens tali diviso aliquid notificat et manifestat, videlicet animal irrationale omne animal brutum etc.
Contra: Genus recte dividitur per differentias, ut: animal aliud rationale, aliud irrationale : et tamen genus non praedicatur de differentiis; ergo non debet divisum subintelligi in membris dividentibus. Respond.: Genus non dividi in differentias, sed per differentias dividi in species, ut ait S. Thomas, m Met., lect. rv; et x Met., lect. v; de speciebus autem praedicatur genus; et sic quando dividitur animal aliud rationale, aliud irrationale, subintelligitur ibi: aliud est animal rationale, aliud animal irrationale, quae sunt species.
Instabis: In partitione, qua res dividitur in partes integrales, divisum non potest praedicari de dividentibus, quia divisum est totum, dividentia sunt partes, et totum non praedicatur de parte. In divisione etiam accidentali, accidens non praedicatur de ipsis subjectis, nec subjectum de accidentibus, quia non identificantur. Ergo. Respond. : In primo casu non praedicari divisum de singulis partibus, sed singulae participant aliquid de toto, non per praedicationem, sed per dependentiam ab illo. In secundo casu, divisum praedicatur de dividentibus, scilicet do subjectis accidentaliter, et ibi accidens identificatur cum subjecto et e contra, quia significatur accidens in concreto, et sic non dicit solam formam, sed habens formam, et tale habens identificatur cum subjecto. Unde D. Thomas, i part., Q. xiii, art. xii, dixit quod « homo et albus sunt idem subjecto, sed differunt ratione », id est forma et quidditate.
Inquires quarto : An divisio analoga includatur in hoc modo sciendi? Aliqui negant dicentes in divisione analoga non dari divisum in quo membra dividentia conveniant, nisi solum nomen, nec dari differentias, quibus fiat divisio. Nihilo-