Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 128
minus affirmative est respondendum, quia divisio analoga artificiosa est, pertinetque ad modum sciendi, eo quod membra dividentia inter se realiter distinguuntur, ut Deus et creatura, accidens et substantia. Conveniuntque in aliquo uno, non simpliciter, aut unitate univoca, sed proportionali et analoga; et licet differentias non habeat analogum, habet tamen modos quibus dividi pofest. Quod sufficit ad artificiosum modum dividendi, quia ordinationem aliquam requirit in facienda divisione et ad logicum spectat.
Inquires ultimo : Utrum possit aliquid pluribus divisionibus essentialibus dividi; an omnis divisio ita debeat esse adaequata, quod totaliter exhauriat divisum, nec alii divisioni locum relinquat? Respond.: Quod quando aliquid dividitur penes illud quo ultimo et indivisibiliter constituitur in sua essentia, non admittit nisi unam divisionem essentialem. Si vero plures formalitates concurrant, quarum quaelibet diverso modo est participabilis, tunc poterit pluribus essentialibus divisionibus dividi, inadaequatis tamen. Sic lex humana apua D. Thomam, i-n, Q. xcxv, art. rv, diversas accipit divisiones ex parte diversorum principiorum a quibus procedit, et diversorum finium quos respicit. Peccata etiam dividuntur specie in carnalia et spiritualia, et ex eo quod sint in Deum et proximum. De quo, et de hac doctrina, loco citato, et i-u, Quaest. Ixxii, art. net iv; et infra, tractando de divisionibus propositionis.
QUAESTIO V.
DE ENUNTIATIONE.
ARTICULUS PRIMUS.
In quo consistat ratio enuntiationis in communi.
Orationem perfectam divisit S. Thomas, i Periherm., lect. vn, in deprecativam, vocativam, optativam, interrogativam et enuntiativam; quia omnes istae generant sensum perfectum. Nos autem in praesenti solum agimus de enuntiativa, quae perfectior caeteris est, et ad veritatem explicandam, quod Logicus intendit, praecipue conducens. Summinusque enuntiationem et propositionem pro eodem, ut communiter sumitur apud sapientes; licet diversos respectus connotare possint, et addat propositio supra enuntiationem proponi vel assumi ad inferendum. De enuntiatione igitur inquirimus quid sit illud commune in quo categorica consistit, et in quo et hypothetica conveniunt.
Quidam existimant quod propositio est ipsum judicium intellectus (non enim illam ab actu judicativo distinguunt), quia hoc proprie est capax veritatis et falsitatis. Quod autem sit significativa veri vel falsi solum putant convenire propositioni scriptae vel vocali. Alii distinguentes inter judicium et enuntiationem, super quam cadit et fertur judicium, existimant essentiam propositionis in communi consistere in enuntiando absolute connexiones, seu repugnantias rerum; ex quo sequitur tanquam proprietas quod sit significativa veri vel falsi. Alii praedictam essentiam asserunt consistere in enuntiando stricte unum de