Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 3

mentalia. Definitio enim quae communiter circumfertur : « Signum est quod praeter species quas ingerit sensui, aliud facit in cognitionem venire», solum instrumentalis signo competit. Haec ergo definitio ut melius innotescat, oportet considerare quod est quadruplex causa cognitionis, scilicet efficiens, objectiva, formalis, M instrumentalis. Efficiens est Ipsa potentia quae elicit cognitionem, sicut oculus, auditus, intellectus. Objectum est res quae movet, vel ad quam tendit cognitio, ut cum video lapidem, vel hominem. Formalis est ipsa notitia, qua redditur potentia cognoscens, ut visio Ipsa lapidis, vel hominis. Instrumentalis est medium per quod objectum repraesentatur potentiae, sicut imago exterior Caesaris repraesentat Caesarem. Objectum est triplex, scilicet motivum tantum, terminativum tantum, motivum et terminativum simul. Motivum tantum est quod movet potentiam ad formandum notitiam non sui, sed alterius; sicut Imperatoris imago, quae movet ad cognoscendum Imperatorem. Terminativum tantum est res cognita per notitiam ab alio objecto productam, sicut Imperator cognitus per imaginem. Terminativum et motivum simul, quod movet potentiam ad formandum cognitionem sui, sicut quando paries in se videtur.

Igitur facere cognoscere latius patet quam repraesentare, et repraesentare, quam significare. Nam facere cognoscere dicitur de omni concurrente ad cognitionem; et sic dicitur quadrupliciter, scilicet effective, objective, formaliter, et instrumentaliter. Effective, ut de ipsa potentia eliciente cognitionem, et de causis ad eam concurrentibus, ut Deo movente, intellectu agente, seu producente species, habitu adjuvante, etc. Objective, ut de ipsa

re quae cognoscitur, v. g. si cognosco hominem, homo ut objectum facit cognoscere seipsum praesentando se potentiae. Formaliter, ut de ipsa notitia, quae tanquam forma reddit cognoscentem. Instrumentaliter, ut de ipso medio deferente objectum ad potentiam; ut imago Imperatoris defert Imperatorem ad intellectum, quasi medium, et hoc medium vocamus instrumentum. Repraesentare dicitur de omni eo, quo aliquid fit praesens potentiae, et sic dicitur tripliciter, scilicet objective, formaliter, et instrumentaliter. Objectum enim repraesentat se objective, ut paries; notitia repraesentat formaliter; vestigium, vel imago, instrumentaliter. Significare dicitur de eo quo fit praesens aliquid distinctum a se, et sic solum dicitur dupliciter, scilicet formaliter et instrumentaliter.

Hinc nascitur duplex divisio signi. Nam qua parte signum ordinatur ad quotentiam, dividitur in signum formale et instrumentale; quatenus vero ordinetur ad signatum, dividitur penes causam ordinantem illud in naturale, et ad placitum, et ex consuetudine. Signum formale est formalis notitia quae seipsa, non mediante alio, repraesentat. Signum instrumentale est quod ex praeexistente cognitione sui aliquid aliud a se repraesentat, sicut vestigium bovis repraesentat bovem. Et haec definitio solet tradi communiter de signo, sed non convenit nisi signo instrumentali. Signum naturale est quod ex natura rei repraesentat, quavis impositione et consuetudine remota; et sic repraesentat idem apud omnes, ut fumus ignem. Signum ad placitum, quod repraesentat aliquid ex impositione voluntatis per publicam auctoritatem, ut vox homo. Signum ex consuetudine, quod ex solo usu repraesentat sino publica impositione, sicut mappae supra