Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 129
alio; et quia hoc solum in categorica invenitur, et non in hypothetica, hypotheticam rejiciunt a ratione enuntiationis. Quid sit autem enuntiare, dicunt esse significare esse vel non esse; unde postea sequitur quod sit vera vel falsa; hoc enim non habet propositio ex vi suae significationis, sed ex eo quod res significata, vel enuntiata ita sit non vel sit. Alii tandem propositionis essentiam constituunt in eo quod sit oratio affirmativa vel negativa.
Dico primo : Distingui debet propositio judicativa ab enuntiativa ; et de se judicium potest esse posterius, et consequi ad enuntiationem. — Sumitur haec assertio ex D. Thoma, ii-ii, Quaest. clxxiii, art. n; et Q. xii, de Verit., art. vii, dicente: « Quandoque dari lumen alicui ad judicandum, quandoque vero ad accipiendum et ordinandum, seu componendum praeexistentes species. » Sed compositio, seu ordinatio praeexistentium specierum est compositio enuntiativa, quia est compositio alicujus veritatis complexe significatae, et super quam potest cadere judicium; ergo enuntiatio distinguitur a judicio, quia quandoque dari potest lumen ad judicandum, et quandoque ad componendum. Ratione prob. conci.: Judicium est assensus intellectus circa aliquid quod est capax talis judicii; sed solum est capax talis judicii veritas complexa significata per enuntiationem; ergo actus judicii distinguitur a formatione enuntiationis. Maj. constat: Quia judicium est id quo determinatur intellectus assentiendo quod ita est vel non est, hoc enim est judicare; sed non potest assentiri, aut pronuntiare quod ita est vel non est, nisi circa aliquid complexum, quod connectitur cum verbo, ut experientia constat, et hoc est enuntiatio; ergo prius formatur enuntiatio, et deinde judicatur. Quod etiam patet
quia multoties apprehendimus et formamus enuntiationes de rebus dubiis sine ullo judicio, ut cum dicimus : Astra sunt paria, thesaurus est in isto loco, de quibus nescimus judicare, et determinare assertive; ergo aliud est enuntiatio, aliud judicium.
Verum tamen est quod enuntiatio, ratione verbi ex quo constat, et habet vim copulandi extrema, et exprimendi judicium assertivum; et sic aliquando unico actu formantur enuntiatio et judicium, ut cum dico : Homo est animal, exprimendo in ly est tam copulationem quam assertionem, seu assensum. Aliquando vero separantur, quia sumitur ly est prwcise in vi copulandi, non asserendi.
Dico secundo : Ratio seu essentia enuntiationis in communi consistit in hoc quod sit oratio perfecta (per hoc distinguitur ab imperfecta), exprimens objectum complexum circa quod potest ferri judicium (per hoc distinguitur ab aliis orationibus perfectis, qua) objectum judicii exprimere non possunt, ut vocativa), interrogativa) etc.), ex quo consequitur quod significat verum, vel falsum. — Ita S. Thomas, i Periherm., leet. vii, <licens hanc esse definitionem enuntiationis : « Oratio in qua verum vel falsum est. » Dicitur autem esse verum, vel falsum in enuntiatione sicut in signo, in mente sicut in subjecto. Ubi ly in monte idem est ac in judicio mentis, nam veritas non in ipsa potentia immediate est, sed in actu potentia), neque in alio actu quam judicii. Ratio hujus assertionis est: quia hoc modo explicatur distinctio enuntiationis a reliquis orationibus, et communis ratio hypothetica) et categorica), ratio quoque significandi verum vel falsum; ergo huic definitioni standum est, cum explicet quidquid habet enuntiatio, nempe significaro