Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 130
objectum complexum sive per copulam verbalem, quas unit praedicatum et subjectum in categoricis, sive per copulam hypotheticam, quae unit categoricas; de utroque enim complexo fertur judicium, in quo veritas et falsitas est; illa enim oratio super quam non potest cadere judicium, sive assensus, sive dissensus, non est enuntiatio. Et hoc voluerunt exprimere auctores qui dixerunt enuntiationem esse orationem, quae enuntiat connexiones aut repugnantias rerum, vel affirmationem et negationem. Et si quid aliud, non acquiescimus.
Dico tertio : Veritas aut falsitas, quantum ad actuale exercitium conformitatis vel difformitatis, sunt accidentia propositionis et judicii.—Constat hoc ex Arist. dicente, in Cap. de substantia, quod « oratio eadem permanens potest mutari de vera in falsam »; ut cum dico : Petrus sedet, ipso sedente est vera, ipso non sedente est falsa, et tamen propositio semper est eadem, quia dicit et significat idem; ergo permutationem veritatis et falsitatis non mutatur substantia enuntiationis; et sic veritas et falsitas solum est accidens consecutum ad significare objectum complexum super quod potest cadere judicium, in quo consistit essentia. De his plenius disserimus in IX tom. i p., disp. ii.
Dico ultimo : Una propositio non est verior altera formaliter; fundamentaliter autem est certior et firmior.—Ratio est: Veritas consistit in indivisibili, et non suscipit magis et minus; ergo una propositio non est magis vera quam alia. Ant. prob. : Veritas consistit in adaequatione, seu conformitate ad esse vel non esse rei; inter esse autem et non esse nullum datur medium neo latitudo, cum contradictorie opponantur; ergo conformitas propositionis ad esse et correspondentia ad
ipsum ut recedit a non esse et ei non conformatur, vel e contra, non recipit magis et minus. Et idem est de quacumque relatione, quae consistit in indivisibili, ut aequalitatis etc., a qua quomodocumque recedatur cadit ab aequalitate vel conformitate. Firmitas autem et certitudo, quae fundant veritatem, sumuntur ex eo quod res habeat firmiores causas sui esse, vel suae connexionis, in hoc vero est magis et minus ut constat; sic enim Deus est summa veritas, quia summe firma, et veritates creatae quanto magis necessariae tanto firmiores.
Contra : Ipsa indivisibilis adaequatio in veritatibus creatis est causata et participata a Deo; ergo talis veritas magis est in Deo quam in creaturis etiam quoad indivisibile, et sic in eo formaliter una veritas est major alia. Resp. conc. ant., et dist. cons.: Magis ex parte latitudinis objecti circa quod versatur veritas, nego.; magis ex parte certitudinis et firmitatis, seu ex parte entis et dependentia), ac participationis unius ab alio, transeat. Itaque veritas participata semper est minor veritate non participata; sed quia utraque versatur circa esse vel non esse, in hoc non datur latitudo, neque magis et minus, et hoc se tenet ex parte objecti et correspondentiae ad illud in veritate. Quod vero veritas sic attingens esse, et recedens a non esse, sit perfectior, firmior et immutabilior, in hoc datur magis et minus : inter esse vero vel non esse, circa quod est veritas, nunquam est magis vel minus, sive in veritate creata, sive in divina. Sicut acqualitas participatur ab «qualitate, quae est in Deo; et ista creata est minor in sua perfectione et esse, seu in ratione entis, non in indivisibili veritatis, id est in non recedendo a puncto aequalitatis et conformitatis ad suum terminum; si enim caderet