Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 131
aliquo modo ab eo, esset inaequalitatis.
Solvuntur objectiones.
Primoobjic.contra prim.conclus.: Si daretur ante judicium enuntiatio, illa esset vera vel falsa in significando; sed ante judicium non datur veritas vel falsitas; ergo enuntiatio et judicium non distinguuntur. Maj. prob., quia essentia propositionis consistit in significare verum vel falsum; ergo si ante judicium datur enuntiatio, significabit verum vel falsum. Min. constat ex D. Thoma, i p., Qufflst. xvi, art. n; et Queest. i de Verit., art. m; et vi Met., in fine, id expresse asserente; et ex ratione: Quia per solam apprehensionem enuntiationis nullus dicitur errans vel sciens, alias qui apprehenderet aliquid falsum, et illi non assentiret, intellectus ejus esset falsus, quod est absurdum; Deus enim multa falsa apprehendit et non fallitur.
Resp. Cone. maj. et dist. min.: Ante judicium non datur veritas vel falsitas ut asserta et judicata, conc.; ut significata et apprehensa, neg. Et D. Thomas non negat dari in enuntiatione veritatem per modum repraesentationis, sed per modum assensus : quin potius, in i Per., lect. vn, dicit: « Veritas proprie invenitur in secunda operatione et in signo ejus, quod est enuntiatio.» Ex veritate autem apprehensa, vel repraesentata tantum non denominatur intellectus errans aut sciens, deceptus vel falsus, sed solum ex veritate judicata, quando scilicet assentit, seu consentit deceptioni aut veritati.
Secundo objic.: Judicio, quod per nos est actus distinctus ab enuntiatione, convenit exprimere, aut significare veritatem et falsitatem, ut quando assentimus propositioni dicendo : Ra est; ergo definitio enun-
tiationis convenit aliis a definito, vel judicium et enuntiatio sunt idem. Item in his vocibus : verum vel falsum, explicatur veritas vel falsitas; et tamen non est enuntiatio; ergo. Item : Definitio debet explicare determinate naturam rei; sed verum vel falsum est quid sub disjunctione, et indeterminatum; ergo non recte per hoc definitur enuntiatio, praesertim cum dentur propositiones quae determinato sunt verae, ut quae sunt in materia naturali.
Resp. Dist. ant.: Judicio convenit exprimere veritatem aut falsitatem complexive aut copulative, seu per modum copulae et unionis extremorum, super quam possit cadere judicium, nego ant. ; assertive, seuper modum assensus, conc. ant. Primum est propria essentia propositionis; secundum convenire potest etiam judicio. Licet aliquando utrumque simul exerceat intellectus significando copulationem extremorum, et simul assertionem circa esse vel non esse, ut cum dico : Homo est animal, ly est utrumque significat et copulari extrema, et intellectum assertive assentiri. Aliquando vero separatur significatio assertionis a significatione copulationis extremorum, ut quando prolata enunciatione suspenditur judicium. Et quod dicimus de copulatione extremorum in categorica, procedit similiter de copulatione categoricarum in hypothetica. Ad secund. prob. respond. : Quod illa) voces, verum vel falsum, significant nominaliter, non per modum complexi enuntiabilis super quod cadat judicium. Ad tert. respond. : Quod enuntiatio ex parte objecti complexi semper est determinata) significationis, sed veritas inde consecuta variari potest, ipsa oratione invariata manente. Ista autem veritas vel falsitas non pertinent ad essentiam enuntiationis.
Ad id quod additur de propositio-