Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 132

nibus determinatae veritatis vel falsitatis, respond.: Non ex veritate determinata sumere essentiam determinatam, sed ex determinato objecto significato, cujus connexio talis naturae est, ut immutabiliter ad illam sequatur veritas. Unde significare verum vel falsum non debet intelligi praecisive, id est quod in qualibet propositione praecise debeat inveniri illud disjunctum veri vel falsi, sed accomodative, id est quod ex vi objecti significati potest resultare aliquando verum, aliquando falsum. Et sic non est inconveniens definire aliquid per opposita non quasi simul eidem conveniant, sed quia susceptivum est eorum succesive, sicut substantia dicitur susceptiva contrariorum.

Tertio objic.: Significare verum vel falsum etiam ex parte repraesentationis objecti complexi non potest esse essentia enuntiationis; ergo incongrue definitur. Ant. prob. : Repraesentatio objecti complexi in mente nunquam potest esse falsa, sed semper vera, sicut simplex apprehensio, quia est repraesentatio naturalis. Et S. Thomas, i p., q. xvn, art. m, ideo dixit quod in simplici apprehensione potest dari veritas et non falsitas, quia est naturalis similitudo, quae nunquam potest difformari suo objecto, sed semper conformari : ergo neque enuntiatio poterit suo enuntiabili difformari, quia illud naturaliter significat.

Resp. neg. ant., et ad prob. dicitur : Quod est lata differentia inter similitudinem naturalem objecti simplicis et objecti complexi per modum compositionis; nam hoc ipso quod similitudo enuntiationis resultat et formatur per compositionem plurium, et non per naturalem impressionem objecti, potest in Ipsa compositione resultare deceptio, in quantum attribuitur unum alteri quod ei non convenit, qua ratione

etiam in ipsa definitione admittit S. Thomas posse dari deceptionem et falsitatem, i p., q. xvn, art. iii. Similitudo autem objecti simplicis, cum ex ipsa naturali impressione feratur in objectum, et non ex compositione aliqua consurgat, non est capax falsitatis, sed solius adaequationis naturaliter repraesentativa. Et praeterea enuntiatio potest etiam ipsum assensum judicii repraesentare, et non solam copulationem extremorum, et ratione hujus est capax falsitatis, si assensus ipse falsus sit.

Ultim. arguit.: Quia definitio data non convenit omnibus hypotheticis; ergo non est adaequate data de propositione in communi. Antec. patet in ista conditionali: Si homo habet alas, volat, quae non significat veritatem, sed sequentiam; ergo non omnis propositio significat veritatem, aut falsitatem. Et confirm. : Quia propositiones copulativae non dicunt veritatem distinctam a categorica, sed aggregationem veritatum, quae aggregatio, si est distincta veritas a partibus ex quibus constat, non est veritas hypothetica, sed categorica, quia est, una consurgens ex duabus copulatis, vel aggregatis; ut si dicas : Petrus currit, et Joannes legit, significatur quod utraque propositio est vera, dicere autem quod utraque est vera est aliquid categoricum.

Resp. : Quod propositiones [hypotheticae, in quantum tales, possunt habere suam veritatem et falsitatem distinctam a categorica, quia non fit verificatio per praedicationem unius de alio, sed per copulationem, vel disjunctionem plurium categoricarum; sed tamen non oportet quod semper importent ipsam veritatem, nisi quando procedunt asserendo et exprimendo aliquem assensum judicii; sicut etiam oratio simplex, nisi sit assertiva et enuntiativa non habet veritatem. Quare si illa