Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 133

conditionalis, vel aliae similes teneantur in vi praecisae consequentiae, non important veritatem, sed illationem; illatio autem dicitur bona vel mala, non vera vel falsa. Si autem sub conditione aliquid affirment, vel promittant, tunc habebunt veritatem hypotheticam, et convenit illis definitio propositionis.

Ad conf. respondetur art. n sequenti. Hic disputari solet an propositio categorica sit simplex, vel composita qualitas. Quia tamen dependet ex dicendis iii lib. de anima, nec in nostra Universitate fuit in usu, illam ad finem Summularum remittimus pertractandam ubi, cui legere placuerit, patebit.

ARTICULUS II.

Utrum divisio in hypotheticam et categoricam sit essentialis et univoca.

Analogam esso hanc divisionem diversi auctores putantex variis fundamentis moti. Quidam id videntur haurire ex D. Thoma, qui expresse id docere videtur, in Opusc. xlviii, tract. de enuntiatione, c. vi, et i Perih., lect. vm, eo quod hypothetica propositio non est simpliciter una, sed conjunctione una, ut Philosophus dicit ibidem, cap. de enuntiatione. Est autem eadem ratio entis et unius entis; ergo quod non est simpliciter una propositio non est simpliciter.

Alii ex alio fundamento, quia existimant saltem copulativas et disjunctivas propositiones non esse in rigore propositiones hypotheticas, quia non significant connectionem enuntiativam, sed solum continent conjunctas propositiones, et quidem accidentaliter, id est sola simultate prolationis; unde consequenter solum analogice possunt

propositiones dici. Erunt autem propositiones hypothetica) in rigore illa), qua) connexionem duarum enuntiationum significant, sicut conditionalis, causalis et rationalis.

Dico primo : Divisio propositionis in categoricam et hypotheticam substantialiter est generis in species; habet tamen quemdam modum analoga) divisionis. — Est communior inter Thomistas, et desumitur ex D. Thoma, Opusc. xlviii, tract. de enuntiatione, cap. vi, ubi prius dicit hanc divisionem esse ut analogum in sua analogata (ubi ly ut modum designat) postea vero subdit: « Hanc divisionem dividere propositionem quoad substantiam, quia dividiteam ex parte copulationis seu conjunctionis; divisionem vero in affirmativam et negativam dividere quoad qualitatem, quia dividit ex parte praedicati, quod est quasi pars formalis respectu subjecti; divisionem deniquo in universalem et particularem dividere quoad quantitatem, quia dividit ex parte subjecti, quod est quasi materia propositionis ad quam sequitur quantitas. » Sentit ergo D. Thomas hypotheticam pertinere ad substantiam propositionis, atque adeo in ipsa salvari univoce propositionem, quin salvatur ejus substantia. Unde tandem subdit: « Quod quando interrogamus quid sit propositio, interrogamus de substantia propositionis, et sic respondemus quod est categorica et hypothetica. » Ergo qui dicit hypotheticam propositionem, dicit substantiam propositionis. Et nihilominus, quia ex parte rei significatae categorica et hypothetica se habent tanquam unum et multa, et una per prius et alia per posterius, dicitur habere modum analogia), ut postea explicabimus.

Fundamentum conclusionis consistit in hoc : quod propositio hypothetica habet totum quod requiritur