Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 134

ad essentialem rationem enuntiationis, in quantum hypothetica est; nam ut talis est oratio perfecta; et non sub specie optativae, vel interrogativae, aut aliarum; ergo enunciativae. Anteced. constat: Nam quod sit oratio manifestum est, cum habeat partes Significativas, et non sit sola dictio, sed sit modus sciendi. Quod sit perfecta constat, quia non relinquit suspensum sensum in audiente, sed perfectum, ut cum dico: Petrus currit, et Joannes sedet; Si Petrus currit, Petrus movetur. Conseq. vero patet: Tum discurrendo per species orationis perfectae, quas supra in initio istius quaest., ex D. Thoma posuimus. Neque enim per hypotheticam propositionem fit optativa oratio, aut vocativa, aut imperativa, aut interrogativa, ut patet in hac propositione: Si homo currit, movetur; Joannes legit, et Paulus disputat; ergo debet esse enuntiativa. Tum etiam quia hypothetica, in quantum talis, significat veritatem aut falsitatem distinctam a categorica, quia non solum fertur judicium de qualibet categorica, sed etiam de ipsa conjunctione hypothetica, non quantum ad dispositionem illationis ut in consequentia, sed quantum ad ita esse, vel non esse; ut patet in hac propositione: Si homo esset equus, esset hinnibilis, nam de singulis categoricis formatur judicium falsum, de tota autem hypothetica, verum. Et similiter est in copulativa et aliis hypotheticis; ergo signum est quod hypothetica in quantum talis pertinet ad rationem enuntiationis, siquidem significat verum vel falsum disjunctum a categorica, quae est essentia enuntiationis. Quare sicut terminys complexus et incomplexus univoce conveniunt, licet unus significet rem compositam, alius simplicem; ita hypothetica et categorica univoce conveniunt in significando veritatem, licet una sit simplex, alia composita.

Dico secundo: Copulativae et disjunctivae vere et in toto rigore sunt propositiones hypotheticae. — Constat hoc expresse ex D. Thoma, Opus. xlviii, tract. de enunciat., c. xiv: « Dividitur, inquit, propositio hypothetica in tres species, quia quaedam est conditionalis, quaedam disjunctiva, quaedam copulativa.» Et idem habet, in eodem Opus., tract. de syllogis. simpliciter, c. xvi. Et ratio hujus est: Quia illis convenit definitio hypotheticae, quae secundum D. Thomam definitur « quod sit illa, quae habet duas categoricas principales partes sui »; hoc autem manifestissime apparet in propositione copulativa et disjunctiva. Item: Quia veritas copulativae et disjunctivae, et judicium quod de illis datur est diversum a veritate et judicio quod datur de categorica; plus enim requiritur ad verificandum unam, quam aliam; nam ad verificandum disjunctivam sufficit alteram partem verificari, ad copulativam, utramque partem verificari necesse est; diversum autem judicium et diversa veritas est de unaquaque propositione categorica seorsum, quam de utriusque simultate, et de hoc quod non solum unum, sed etiam aliud ita sit. Multo melius in disjunctiva hoc apparet, nam altera parte existente falsa, tota disjunctiva est vera; ergo aliud est judicium et alia veritas totius et alia partis.

Solvuntur objectiones.

Primo arguitur: Nam D. Thomas expresse affirmat quod divisio propositionis in categoricam et hypotheticam est analogi in analogata, ut patet in Opus, xlviii, tract. de enuntiat., cap. vi, « eo quod enuntiatio categorica est simpliciter una, hypothetica vero conjunctione una. »