Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 135
Idem habet, in iPcriherm., lect. vm, ubi inquit : « Quod enuntiatio est una absolute, qua* unum de uno significat, vel secundum quid, scilicet quae est conjunctione una. » Ergo contra D. Thomam dicimus quod divisio ista est univoca. Et confirm. : Quia hypothetica dicitur una secundum quid, seu conjunctione una, in quantum significat plura, quadam tamen conjunctione unita; ergo saltem in ratione signi propositio hypothetica est secundum quid una ; ergo etiam in ratione propositionis, nam propositio essentialiter est signum. Si ergo in ratione signi non est una simpliciter, sed secundum quid, etiam in ratione propositionis, quae est essentialiter signum, non erit una simpliciter, sed secundum quid.
Respond. S. Thomam, in illo Opusc., non dixisse absolute quod ista divisio est analogi in analogata, sed dividi ut analogum in analogata, quod est habere modum divisionis analogae, licet non substantiam. Sicut etiam docet S. Thomas, in q. ix de Potent., art. n, ad 6 : « Quod divisio substantiae in primam et secundam non est generis in species, sed magis analogi in analogata » et tamen, ut in Logica videbimus, communiter tenetur quod ista divisio est univoca, et exponitur D. Thomas de divisione analoga quantum ad modum. Ista univocatio quoad substantiam, et analogia quoad modum consistit in hoc quod in propositione duo considerantur: alterum quoad substantiam, id est significatio veri vel falsi, seu objecti complexi utenuntiabilis et judicabilis, et in hoc conveniunt univoce categorica et hypothetica, ut diximus; aliud ex parte identitatis et unitatis orationis ut significativa est absolute, et hoc tenet se ex parte materia?, scilicet orationis significativa;, sicut in termino quod sit
complexus vel incomplexus; et quantum ad hoc datur modus analogia; in quantum hypothetica constituitur ex categorica, et per prius invenitur veritas in categorica, quam in hypothetica. Sed non omne prius et posterius infert analogiam veram, ut patet in numeris, quorum unus est prior altero et componit alterum, et tamen non analogantur in ratione numeri; sed prius et posterius in participando rationem superiorem facit analogiam. Et sumitur haec, explicatio ex ipso D. Thoma, i Periherm., lect. vm, ubi inquit : « Manifestum est enuntiationem, quae est una conjunctione, esse etiam plures, plures autem in quantum significat plura, et non unum. » Et infra: « Qurndam enuntiatio est simpliciter una in quantum unum significat, quaedam simpliciter plures in quantum plura significat, sed est una secundum quid in quantum est conjunctione una. » Ergo solum ex parte rei significatae et unitatis vel identitatis significatio dicitur esse simpliciter una, vel secundum quid, in ratione tamen veritatis asserta; et enuntiatae non negat D. Thomas quod sit simpliciter una veritas hypothetica.
Ad confirm. respond. : Primo quod, etiam si ratio signi quae superior est sit analoga, non sequitur quod ratio inferior non sit univoca, ut patet in ente, in quo analogice convenit homo et planta, non tamen in ratione viventis, vel substantiae. Secundo dicitur quod ratio signi non est genus artefacti logici absolute, sed in ratione signi artificiosi; et sic in enuntiatione simplici et complexa multiplicari potest ratio signi quasi materialiter et absolute sumpta; in ratione autem complexi enuntiabilis artificiosi habere unitatem simpliciter in quantum Significat unam veritatem, etiam si hypothetica sit. Sicut termini comple-