Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 136

xus et incomplexus in ratione termini univocantur, sicut domus habens unam aulam tantum vel habens viginti univoce sunt domus; et similia exempla multiplicari possunt in aliis artefactis.

Secundo arguit.: Propositio hypothetica non est unicus mentis conceptus, seu qualitas simplex, sed plures conceptus ordinati, categorica autem est unus simplex conceptus, ut probabilis opinio tenet; ergo non conveniunt univoce. Gonseq. patet, quia categorica unit suas partes unico conceptu et consequenter unico esse, hypothetica autem, non unico esse, sed unitate ordinis: non est autem aliquid univoce commune ei quod est unum per se, et per accidens intra lineam ejusdem artefacti, scilicet propositionis enuntiabilis.

Confirmatur: Quia enuntiatio hypothetica formaliter et essentialiter componitur ex categorica; ergo non est species illi condistincta. Conseq. patet, quia quod formaliter componit aliud non condividitur ut species contra illud, sed ut includens et inclusum; sicut male divideretur animal in hominem et in animam. Ant. constat: Quia categorica componit hypotheticam in quantum significat verum vel falsum; ex veritate enim categoricae fit veritas hypotheticae; ergo componit ratione ejus quod est formale in categorica, scilicet ratione significandi verum vel falsum.

Respond. : Argumentum probare quod in esse qualitatis, seu in esse entitativo et physico, hypothetica et categorica se habent tanquam unum et multa, quee secundum quid et unitate ordinis sunt unum. Caetenim artificialiter et logice in ratione enunciandi veritatem univoce conveniunt; et sic in ratione artefacti enuntiabilis simpliciter est unum, et per se propositio hypothetica. Si-

cut vas auri factum ex unica et continua quantitate auri, vel ex pluribus partibus divisis compactum, in ratione artefacti univoce conveniunt, licet non in ratione physicae quantitatis et unius substantiae; et ratio termini quae invenitur in prima operatione, et oratio vel syllogismus, qui inveniuntur in tertia, univoce conveniunt in ratione artefacti logici, licet non in unitate physica.

Ad confirm. resp. quod, licet hypothetica componatur ex eo quod formale est in categorica, tamen hoc ipsum formale materialiter et non formaliter est componens; illud enim dicitur formaliter componere quando ejus formalitas et essentia consistit in ratione partis componentis, sicut materia et forma in physicis, et sic non condividitur contra totum, sed in illo includitur. Quando vero aliquid in se est quoddam totum, licet secundum formale quod habet possit componere aliud, quod essentialiter postulat illud ad sui compositionem, non dicitur formaliter esse componens, licet suo formali componat, quia formaliter non est pars; et sic potest esse species condivisa respectu ejus quod componit, sicut binarius et ternarius sunt species numeri, et tamen ternarius essentialiter constituitur ex binario.

Ultimo arguitur contra secundam conclusionem : Quia copulativa et disjunctiva non sunt una propositio, sed multiplex sola simultate prolationis conjunctae, quia non habent aliam veritatem a suis categoricis simul sumptis, vel disjunctis : talis autem conjunctio vel disjunctio non facit distinctam propositionem, sed aggregationem plurium; ergo non sunt species enuntiationis. Ant. prob.: Quia praeter aggregationem veritatum categoricarum non est alia veritas copulativae nisi significare