Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 137

quod utraque categorica est vera; vel si sit disjunctiva, quod altera est vera; haec autem propositio : Utraque illarum propositionum est vera, est quaedam tertia veritas categorica. Ergo nunquam dabitur veritas hypothetica, quae in quantum talis sit distincta species a categorica, sed si habet distinctam veritatem, illa est quasi reflexa, quae explicatur per illam categoricam : Utraque est vera, vel : Altera est vera.

Respond. Neg. maj; et ad prob. dicitur : Quod ex illa aggregatione veritatum categoricarum disjunctive vel copulative facta resultat alia veritas, quae, quia pendet ex veritatibus categoricis, dicitur veritas hypothetica, quia habet categoricas principales partes sui. Et licet significatio reflexa et in actu signato qua dicitur utramque esse veram explicatur per unam categoricam, non tollit quin objectum significatum per illam reflexam, quae est ipsa hypothetica, in se sit veritas quaedam non categorica, sed hypothetica ; non enim illa reflexa categorica est vera, nisi qui» id quod significatur per illam verum est. Significatur autem quod non solum una, sed etiam altera propositio est vera quae est veritas hypothetica et non simplex. Quod si sufficeret ad tollendam veritatem hypotheticam explicatio illa reflexa per unam categoricam, etiam ipsa conditionalis non esset hypothetica; et syllogismus non esset oratio constans ex propositionibus ; quia reflexe definimus conditionalem per unam categoricam dicendo quod est conjunctio plurium propositionum per particulam si, et quod syllogismus est oratio inferens ex praemissis conclusionem; non tamen sequitur ex hoc quod syllogismus non sit oratio composita, et quod conditionalis non sit vere hypothetica.

ARTICULUS III.

Utrum divisiones in affirmativam et negativam, in universalem et particularem sint bonx et essentiales.

Quidam existimant divisionem in affirmativam et negativam esse accidentalem, quia est divisio penes qualitatem propositionis, qualitas autem supponit essentiam et substantiam rei. Consistit autem qualitas propositionis in affirmare et negare, sicut quantitas in universalitate et particularitate. Alii existimant esse analogicam, quia traditur per prius et posterius ; affirmatio enim prior est negatione.

De divisione autem in universalem et particularem fere omnes conveniunt esse accidentalem.

Nihilominus expressa S. Thomae sententia est divisionem propositionis in affirmativam et negativam esse univocam, et generis in species. — Ita habet in i Perih., lect. vm ; et evidentius, Opusc. XLVin, tract. de enunt., cap. vi. Ubi, postquam dixit esse divisionem generis in species, addit infra : « Quod haec divisio pertinet ad qualitatem enuntiationis, qualitatem scilicet essentialem secundum quod differentia significat quale quid. » Igitur in sententia S. Thomae clare constat quod haec divisio sit essentialis et univoca.

Quod sit univoca probat D. Thomas contra Alexandrum, quia tam affirmativa quam negativa participant aequaliter essentialem rationem enuntiationis, scilicet significare verum vel falsum; tam proprie enim et essentialiter significat verum vel falsum affirmativa propositio quam negativa, et eodem modo potest terminare judicium assensus vel dissensus ; non enim minus verum est dicere affirmative : Verbum Divi-