Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 138
num est Deus, quam negative : Verbum Divinum non est creatura. Homo est animal, quam : Homo non est lapis ; ergo univoce conveniunt in significando verum vel falsum.
Quod vero divisio sit essentialis, non accidentalis, ex eo probatur : Quia est divisio penes formam essentialem propositionis, qu est copulatio extremorum significativa veritatis, quia tenus fundatur in convenientia vel disconvenientia eorum inter se ; nam ante convenientiam vel disconvenientiam extremorum nulla substantia enuntiationis concipi potest ; tunc autem primo et essentialiter ipsa ratio enuntiationis concipitur et constituitur, quando intelliguntur extrema uniri in ordine ad veritatem : ergo essentialis differentia in ratione unionis hujus facit essentialem differentiam in ratione enuntiationis. Hac enim ratione hypothetica differt essentialiter a categorica, quia differt in ratione et modo copulandi et componendi ; sed copulatio negativa essentialiter differt ab affirmativa, cui negatio essentialiter opponatur affirmationi, siquidet destruit illam totaliter ; ergo etc.
Dico secundo : Divisio propositionis penes quantitatem, scilicet in universalem, particularem etc., non est essentialis, sed accidentalis. — Supponimus quod quantitas propositionis non invenitur in omni propositione, sed solum in propositione constante termino communi ; nam si constet subjecto singulari, propositio non est quanta, quia quantitas in propositionibus attenditur penes extensionem subjecti ad plura, vel pauciora ; singularis autem propositio caret extensione, quia soli convenit uni, unde est quasi indivisibile in genere quantitatis propositionis.
Ex quo manifeste deducitur quod ista divisio penes quantitatem est
accidentalis. Tum quia non sumitur penes id quod est essentiale in propositione, scilicet penes significationem veritatis, seu copulationem extremorum, sed penes extensionem subjecti in ea quibus potest convenire praedicatum ; unde supponit enuntiationem constitutam, et essentiam propositionis significantem ipsam veritatem complexam, quae per copulationem extremorum constituitur. Tum quia si inveniri potest tota essentia propositionis in individuo sine ulla quantitate, ut in propositione singulari, ergo divisio penes quantitatem non est essentialis, quia sine illis speciebus essentia invenitur.
Et si dicas : Nam possunt aliquae propositiones specie differre solum ratione quantitatis, ut si dicas : Omnis homo est albus ; aliquis homo est albus, prima est falsa et secunda vera, et solum ratione quantitatis ; ergo diversa quantitas essentiale et specificum discrimen facit.
Respond. neg. ant. : Quia veritas et falsitas non sunt essentiales differenti ut supra diximus ; unde ex hoc pr cise quod una sit vera et altera falsa ex variatione quantitatis non sequitur quod sint essentialiter divers . Et pr sertim hoc est verum quantum ad essentialem differentiam propositionis ex parte form et artificios compositionis ; sic enim non est essentialis differentia inter illas duas propositiones. Ex parte autem materi , scilicet quia res significata est diversa, non est aliqua repugnantia quod possint aliqu propositiones specifice differre, quia res specie distinctas significant, sed hoc non est ratione quantitatis, sed etiam si ejusdem quantitatis sint, hoc modo differunt specie, ut si dicas : Omnis homo est animal ; omnis equus est hinnibilis.