Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 4

mensam significant prandium. De his, omnibus quae ad naturam et divisionem signorum spectant, late agimus in Logica, disp. xxi et xxii.

CAPUT III.

De quibusdam divisionibus terminorum.

Prima divisio termini est in mentalem, vocalem et scriptum. Mentalis est notitia seu conceptus ex quo simplex conficitur propositio. Conceptus est illa imago quam intra nos formamus, cum aliquid intelligimus. Vocalis supra est definitus, cap. i. Scriptus est scriptura ad placitum significans, ex qua simplex conficitur propositio.

Terminus mentalis, si attendamus ad diversas species essentiales ejus, dividitur penes objecta a quibus species notitiarum sumitur; et sic non agimus de divisione illarum in praesenti, sed solum agimus de quibusdam generalibus conditionibus notitiarum, seu conceptuum, quibus distinguuntur varii modi cognoscendi. Et nota dividi hic notitiam simplicem, id est pertinentem tantum ad primam operationem; agimus enim de divisione termini mentalis, terminus autem ad primam operationem spectat. Unde in hac divisione notitiarum non includitur aliqua notitia pertinens ad discursum, aut ad compositionem; nulla enim istarum est terminus, vel simplex apprehensio. Et similiter removetur omnis notitia practica, et quae dicit ordinem ad voluntatem, quia voluntas non movetur a simplici apprehensione termini, sed a compositione, seu judicio de convenientia rei, ut dicemus in lib. de Anima.

Igitur notitia quae est simplex apprehensio, seu terminus mentalis, primo dividitur in notitiam intuitivam et abstractivam; quae divisio non

solum amplectitur notitiam intellectivam, sed etiam sensuum externorum quae sunt notitiae intuitivae, et internorum quae aliquando sunt intuitivae aliquando abstractivae. Notitia intuitiva est notitia rei praesentis. Et dico rei praesentis, non praesentatae ipsi potentiae; esse enim praesens pertinet ad rem in seipsa, ut est extra potentiam; esse praesentatam convenit rei, ut objectae ipsi potentiae, quod omni notitiae commune est. Notitia abstractiva est notitia rei absentis, quae opposito modo intelligitur ad intuitivam. De his notitiis late agimus in Logica, disp. xxm.

Secundo dividitur notitia ex parte conceptus in conceptum ultimatum et non ultimatum. Conceptus ultimatus est conceptus rei significatae per terminum, ut res quae est homo est significata per vocem homo. Conceptus non ultimatus, seu medius, est conceptus ipsius termini ut significantis, ut conceptus hujus termini homo.

Tertio dividitur conceptus in directum et reflexum. Reflexus est quo cognoscimus nos cognoscere, atque ita habet pro objecto aliquem actum, vel conceptum, aut potentiam intra nos. Directus est quo cognoscimus aliquod objectum extra conceptum nostrum, nec reflectimus supra cognitionem nostram, ut cum cognoscitur lapis, vel homo. De his divisionibus conceptuum agimus in Logica, disp. xxm.

Secunda divisio termini pertinet proprius, et principalius ad terminum vocalem, et sic dividitur terminus in univocum et sequivocum. Terminus univocus dicitur, qui sua significata eodem conceptu significat, ut ly homo significat omnes homines, ut conveniunt in eodem conceptu natura? humanae. Et intelligitur in eodem conceptu simpliciter uno, sicut ea quae conveniunt in