Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 139

Solvuntur objectiones.

Primo arguitur ad probandum non recte dividi propositionem in affirmativam et negativam: Nam affirmatio et negatio explicantur per esse et non esse : affirmatur enim dicendo quod aliquid est, et negatur dicendo quod non est; sed ad esse et non esse non potest dari aliquid commune, aut aliquod tertium medium inter illa, cum immediate opponantur; ergo ista divisio nec est bona, neque univoca; cum ad esse et non esse nihil sit univocum. Et confirm.: Quia affirmatio et negatio traduntur per prius et posterius; affirmatio enim prior est negatione, nam negatio in affirmatione fundatur, ut constat ex Aristot., i Perih., cap. de enuntiat; et D. Thoma, ibi lect. viii. Ergo non est divisio generis in species, sed analogi in analogata. Conseq. patet, quia species unius generis sunt simul natura, ut dicitur in Postpradicamentis ; ergo non potest tradi divisio generis penes species quae se habeant ut prius et posterius.

Respond. : In illo argumento aliquos male torqueri, sed sino fundamento. Concedo enim inter esse et non esse non dari medium, nec aliquid commune abstrahi posse; sed inter significare esse vel non esse potest dari aliquid commune abstrahens ab utroque, scilicet significare complexa extrema, et unire illa, quod postmodum determinate significantur unita penes affirmationem vel negationem, quorum una significat esse, alia significat non esse. Itaque ipsum esse et non esse contradictorie opponuntur, ipsa vero significatio affirmans et significatio negans non opponuntur contradictorie, sed contrarie, quia utraque significatio est positiva, et se habent sicut duo

species significationis artificiosae et complexo, et hoc significatio complexa enuntiative est ratio illis communis.

Ad confirm. resp. ex doctrina S. Thomffi, i Perih., lect. viii ; et Opus. xlviii, ubi solvit hoc ipsum argumentum, quod non omne prius et posterius constituit analogiam, ut patet in speciebus numeri ; unus enim numerus prior est alio, et tamen univoce sunt numeri; et potantia et habitus et actus habent rationem prioris et posterioris, et tamen univoce sunt qualitas; sed illa prioritas, quod facit in qualiter pare rationem superiorem, ita quod in uno sit principalius et per se, in alio secundum quid et per accidens, facit analogiam; sicut ens respectu substantio et accidentis, sanum respectu animalis et herbo; in uno enim invenitur per prius, in alio per posterius. Et dicuntur species unius generis esse simul natura simultate participandi rationem superiorem, non simultate existendi inter se.

Secundo arg.: Non potest idem divisum duplici essentiali divisione dividi, siquidem essentiales differentio ex quo dividunt genus, et adaquate opponuntur inter se intra idem genus; sed propositio dividitur essentialiter in categoricam et hypotheticam, ut dictum est, art. proced; ergo non potest iterum dividi essentialiter in affirmativam et negativam, cum una divisio non contineatur sub alia. Et confirm.: Quia generum non subalternatim positorum non possunt eadem esse species, ut dicitur in Anteprad.; sed categorica et hypothetica sunt genera non subalternatim posita; ergo non possunt dividi eisdem differentiis essentialibus, sed utraque potest dividi in affirmativam et negativam, et rursus tam affirmativa quam negativa, in categoricam et hypotheticam. Ergo ista divisiones non pos-