Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 140

sunt esse essentiales, sed accidentales.

Resp.: In primis nullum esse inconveniens quod idem dividatur pluribus divisionibus essentialibus immediate, quando sunt divisiones inadaequatae, quando scilicet aliqua essentia constituitur pluribus formalitatibus, quarum quaelibet partibilis est in aliquas species. Quae est doctrina S. Thomae, i-ii, quaest. xcv, art.iv, ubi inquit: «Quod sunt multa de ratione legis humanae secundum quorum quodlibet lex humana proprie et per se dividi potest», et ibi numerat diversas divisiones per se et essentiales legis humanae secundum inadaequatas considerationes. Imo in divisionibus praedicamentorum non est necesse omnem divisionem fieri per duas species adaequatas, sed per plures, quibus idem genus dividi potest; sicut animal potest dividi in gressibile et volatile, et rursus in reptile et natabile et in multas et varias species essentiales. Et similiter qualitas dividitur immediate in habitum et dispositionem, in potentiam et impotentiam etc.

Secundo responderi potest affirmationem et negationem non esse immediatam divisionem propositionis, sed subdivisionem ejus. Primo enim dividitur in categoricam et hypotheticam, categorica autem in affirmativam et negativam. Quod ex Philosopho, in i Perih., Gap. de enuntiat., sumpsit D. Thomas, ibi lect. vm, dicens: «Quod enuntiatio quaedam est una simplex, quaedam conjunctione una.» Et statim addit: «Alia subdivisio enuntiationis est quod si enuntiatio sit una, aut est affirmatio, aut negatio.» Quod statim amplius explicabitur.

Ad confir. resp.: Ex hac ultima solutione regulam antepraedicamentalem hic non habere locum, cum sint genera subaltematim posita divisio in categoricam et hypotheti-

cam, et subdivisio cagetoricae in affirmativam et negativam. Et cum instatur quod etiam hypothetica dividitur in affirmativam et negativam. Resp. primo hypotheticas non dici per se affirmativas aut negativas, nisi ratione suarum categoricarum, ex quibus constant; nam ipsae copulae hypotheticales proprie non negantur, sed copulae verbales, ex quarum negatione propositiones etiam hypotheticae redduntur negativae. Unde quando fiunt contradictoriae in hypotheticis, negationes ponuntur in copulis categoricis, non in hypotheticis (nisi forte negatio toti enuntiationi praeponatur); ut si dicas hanc copulativam: Petrus currit, et Joannes legit, contradictoria ejus erit disjunctiva haec: Petrus non currit, vel Joannes non legit, ut bene advertit M. Soto, lib. m Summ., cap. ix, not. 5, ubi copulae hypotheticales, scilicet ly et, ly vel utrobique non negantur.

Secundo resp.: Quod, si hypothetica per se dividitur in affirmativam et negativam, talis affirmatio et negatio est longe diversa ab affirmatione et negatione, quae dividit categoricam, ciuia copulae categoricae et hypotheticae sunt longe diversae, et ita non sunt capaces affirmationis et negationis secundum eamdem rationem; copula enim categorica est verbum, copula vero hypotheticalis est modus, ut ly et, ly vel, ly si. Sicut qualitas quae est dispositio in genere dividitur in dispositionem permanentem, quae est habitus, et transeuntem, quae est dispositio tantum; et tamen quando qualitas dividitur etiam in passionem et passibilem qualitatem penes hoc quod sit permanens et transiens, non dividitur eisdem differentiis permanentis et transeuntis, quibus dispositio, sed diversis.

Ult. arg.: Nam aliquae propositiones sunt simul affirmativae et nega-