Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 141
tivae, seu mixtae qualitatis, ut haec propositio : Petrus est, et non fuit albus; ergo ista divisio non est essentialis, quia duae essentiales differentiae non possunt eidem individuo convenire. Nec dici potest quod illa est duplex propositio et non una; contra enim est, quia solum constat uno subjecto et praedicato, et unico judicio judicari potest; ergo est unica formaliter, licet virtualiter possit esse multiplex, quia ex illa multae formari possunt. Et confirm. ,quia propositio affirmativa et negativa possunt esse synonimae, ut: Homo est rationalis, homo non est irrationalis, ergo sunt ejusdem speciei. Patet conseq., quia respiciunt idem objectum, ab objecto autem sumitur species.
Resp. : Quod in propositionibus mixtae qualitatis virtualiter invenitur duplex propositio, quia est quasi duplex, licet de eodem subjecto dicatur, eo quod multiplicatur copula; sed tamen, quia formaliter est unica propositio, dicetur pertinere ad speciem affirmativae illa propositio mixta* qualitatis quae infert unam affirmativam, et pertinebit ad negativam illa quae infertur ex una negativa, prout diximus in textu, in cap. de divisionibus propositionis. Et sic non constituitur unica propositio formaliter in duplici specie, sed formaliter in unica tantum, virtualiter autem, quia est duplex, in duabus.
Ad confirm. respond. : Quod illae duae propositiones, licet sint ejusdem speciei ex parte maeteriae seu subjecti materialiter considerati, tamen ex parte formae et artificiosi modi enunciandi sunt diversae; quod est esse ejusdem speciei posterioristice, diversae autem prioristice; sicut ex eodem objecto et materia potest fieri enthymema et syllogismus, quae in ratione artificiosae orationis et consequentiae sunt diversae speciei, posterioristice autem tunc erunt ejusdem rationis.
QILESTIO VI.
DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNCIATIONIS.
Ordo doctrinae postulat ut, explicata essentia seu natura propositionis incipiamus explicare illius proprietates. Et prius agemus de proprietatibus partium, in hac quaestione; deinde de proprietatibus totius propositionis, in sequenti. Proprietates partium sunt suppositio, ampliatio etc., proprietates totius, oppositio, conversio, aequipollentia.
ARTICULUS PRIMUS.
Utrum definitio suppositionis sit bona.
Definivimus in textu suppositionem quod sit acceptio termini pro aliquo de quo verificatur juxta exigentiam copula; unde ad ejus exactam explicationem tria inquirenda sunt. Primum circa genus, quomodo intelligatur quod suppositio est acceptio. Secundum circa differentiam, quomodo sit verificatio termini juxta exigentiam copulae. Tertium, an solum intra propositionem inveniatur suppositio.
Prima difficultas. Circa primum, acceptio in definitione suppositionis sumitur pro usu passivo, seu ordinatione intellectus, qua utitur aliquo termino, seu ordinat et comparat illum in ordine ad aliquid. Et constat distingui suppositionem a significatione, cum significatio termini sit permanens et una, suppositio autem variari possit eadem significatione manente; quia illa ab impositione, quae non mutatur, de-