Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 142

pendet, haec ab applicatione et usu intellectus, quo applicat et. utitur aliquo termino. Et cum ista acceptio sit passiva, seu usu^ passivus termini, qui supponit et accipitur, necessario requirit acceptionem activam, quae non est aliud quam actus intellectus ordinans et comparans ipsum terminum, et consequenter denominans ipsum non solum cognitum, sed etiam sic directum, et applicatum, et acceptum; et in hac acceptione passiva fundatur ipsa relatio rationis, in qua formaliter consistit intentio suppositionis.

Secundo dicendum est quod acceptio ut sic est communis ad multiplices et varias intentiones, quae in acceptione fundantur; sicut est ratio praedicati et subjecti, ratio ampliationis et restrictionis, et appellationis, et similium, quae omnia fundantur in aliqua acceptione intellectus, id est in aliqua ordinatione et comparatione, qua aliquem terminum comparat secundum diversas considerationes et rationes : vel comparando unum terminum ad alium in ratione subjecti et praedicati, qui sunt respectus de quo aliquid dicitur et quod de aliquo dicitur, vel in ratione applicationis, qua significatum unius determinat significatum alterius, ut in appellatione, vel comparando terminum ad id pro quo substituitur, ut in suppositione, vel ad ea ad quae extenditur, vel ad quae restringitur ut in ampliatione et restrictione. Quare haec acceptio intellectus, quae ponitur ut genus suppositionis, nihil aliud est quam ordinatio intellectus circa aliquem terminum, non ut significet (id enim facit impositio, non acceptio termini), neque ut conficiat propositionem absolute (id enim pertinet ad exercitium termini in ratione partis), sed ut coordinetur et applicetur secundum diversos res-

pectus et usus cum aliis terminis et cum tota propositione.

Sed objic. : Quia si acceptio est communis omni intentioni, quae fundatur in usu passivo intellectus, ut intentio praedicati et subjecti, appellationis, ampliationis etc.; ergo debuit in omnium istarum intentionum definitione poni acceptio tanquam genus, et non in sola definitione suppositionis : imo in definitione signi debuit poni, nam etiam signum accipitur pro eo quod significat et pro illo substituitur. Vel si respectu istorum non est genus, neque respectu suppositionis.

Et confirm. : Quia in ista propositione : Essentia divina est Pater, ly essentia divina accipitur pro Patre; et tamen non supponit pro illo; ergo mala est definitio. Maj. prob. : Quia si acciperetur pro Filio, aut Spiritu Sancto, aut pro tota Trinitate, esset falsa; ergo accipitur pro solo Patre. Min. prob. : Nam si supponit pro Patre posset concedi ista: Essentia divina generat, quia supponit pro Patre, qui generat, sicut conceditur quod homo ambulat, quia Petrus ambulat, pro quo supponit homo, licet directe non significet Petrum, sicut neque essentia divina Patrem. Et conf. secundo : Nam in libro clauso terminus supponit, siquidem ibi invenitur propositio scripta; ergo et suppositio : et tamen ibi non accipitur passive ab intellectu, quasi in actu, quia non cognoscitur actu; ergo non consistit essentia suppositionis in actuali usu et acceptione intellectus. *

Respond.: Quod in aliis proprietatibus, seu intentionibus, quae fundantur in passivo usu intellectus semper subintelligitur acceptio; ut cum dicitur : Appellatio est applicatio significati formalis etc., sensus est quod est acceptio applicativa. Et quando dicitur quod amplia-