Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 143

tio est extensio etc., intelligitur acceptio extensiva. Exprimitur autem potius in suppositione quam in aliis quia, cum sit prima inter istas proprietates logicales quae conveniunt termino intra propositionem, non potuit alio nomine exprimi ipsa ratio communis, nisi per acceptionem. Aliae vero proprietates, quae sunt quasi additiones, vel extendendo', vel coarctando, vel modificando etc., possunt aliis nominibus exprimi. Signum autem non accipitur vel substituitur pro significato eo genere acceptionis de quo hic loquimur, substituitur enim solum in praesentando, vel significando mediante impositione, seu repraesentatione; in praesenti autem loquimur de acceptione quasi applicativa et ordinativa termini significantis ad aliquem usum intellectus.

Ad primam confir. resp.: Quod, ut dicit S. Thomas, i part., quaest. xxxix, art. y, ad 4, Essentia divina non supponit pro Patre ex modo significandi (qui maxime attenditur in verificatione locutionis). siquidem significatur ut abstracta a personis; sed ratione identitatis et summae simplicitatis supponere poterit pro Patre, seu verificari de illo. Et ideo quando significatur identitas per verbum est, accipitur et supponit pro persona essentia divina, ratione identitatis; quando vero significatur actus notionalis et proprius personae, non supponit ly essentia pro persona, quia tunc non significatur identitas, sed proprietas personae, a qua ex modo significandi abstrahit ly essentia.

Ad secund. confir. resp. : Quod in scriptura clausa invenitur propositio et suppositio, et reliquae proprietates logicales, quasi in signo non actualiter cognito; et ideo solum virtualiter, non autem in actu sunt ibi tales intentiones. Non tamen eodem

modo concedendum est quod ibi sit signum virtualiter, et non formaliter, quia ipsa scriptura, quae est in libro clauso formaliter in se ipsa est imposita ad significandum, sicut et voces; et ita licet actu non repraesentet scriptura, actu tamen est imposita, et ideo actu est signum, quia actualis essentia signi non consistit in actuali exercitio repraesentandi, quia signum dicitur repraesentativum, non repraesentatio. Suppositio autem fundatur in actuali applicatione et usu intellectus. Quamquam etiam relatio rationis signi, quae invenitur in libro clauso non sit actu existens, nisi actu cognoscatur, denominatur tamen signum ab ipsa impositione et fundamento proximo hujus relationis. De quo plura dicemus, quaest. xxi Logicae.

Secunda difficultas. Ad secundam difficultatem a principio positam, quae tangit differentiam suppositionis, scilicet quod sit acceptio pro aliquo pro quo cerificatur, ut respondeatur, notandum est quod, ut diximus in Text., c. x, aliud est verificatio termini, aliud verificatio propositionis; stat enim quod aliqua propositio non verificetur, ut ista; Homo est lapis, et tamen termini vere supponant et verificentur. Atque ita verificatio propositionis sumitur penes ipsum esso vel non esse a parte rei, sicut significatur per esse vel non esse propositionis. Ad verificationem autem termini supponentis sufficit quod illud pro quo supponit, inveniri et designari possit secundum exigentiam illius copulae et verbi, cui applicatur, ut supponat, ut loco citato latius diximus. Et ista verificatio, seu designatio, potest aliquando fieri ad sensum, ut si res sit sensu demonstrabilis, vel ad intellectum si sit occulta vel in abstracto considerata, ut ibidem diximus. Imo aliquando non potest fieri demonstratio in ipso termino