Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 144
immediate, sed mediate et facta resolutione illius; ut cum dico : Omnis homo est animal, non debeo demonstrare aliquid quod sit omnis homo, sed resoluta illa universali in suas singulares : Hic homo est animal, et ille etc., in quolibet illorum potest demonstrati : Hoc est homo.
Hoc supposito, aliqui recentiores non admittunt suppositionem in hoc sensu quod debeat verificari pro aliquo juxta exigentiam copulae; unde solum restat nobis probare quod ita admittendum sit. Et fundamentum est: Quia dantur aliquae propositiones de subjecto non supponente, quando scilicet alicui termino adjungitur restrictio aliqua, vel terminus illi repugnans; ut si dicas : Angelus corporeus movetur; Deus creatus intelligit, ly angelus et ly Deus non supponunt, quia non datur angelus corporeus, nec Deus creatus. Et hoc ideo quia, ut substituatur terminus pro aliquo, oportet quod non sit impeditus, nec aliquid ei repugnet, ut possit pro tali re substitui : ergo similiter, si in ordine ad aliquam copulam repugnat inveniri id pro quo substituitur, non poterit substitui pro illo stante tali copula; ut si dicas : Adam est, Antichristus fuit, non datur talis Antichristus, qui fuerit, nec talis Adam, qui sit; ergo non potest substitui pro illo. Requiritur ergo ad substitutionem, seu suppositionem verificatio termini juxta copulam, id est quod possit inveniri et designari id pro quo supponit terminus, juxta significationem talis copulae.
Sed dices : Nam in aliquibus propositionibus subjectum supponit et non verificatur juxta copulam; ergo etc. Ant. prob. : Primo, in propositionibus falsis, ut: Adam est; Antichristus fuit. Illae propositiones sunt falsae, quia praedicata non conveniunt rebus, pro quibus subjecta
supponunt, alias non intelligeremus falsitatem propositionis, nisi cognosceremus cui disconvenit, vel repugnat praedicatum; ergo pro aliquo supponit illud subjectum. Et in hac propositione : Chimaera erit, ly ehymaera supponit, siquidem ampliatur a verbo erit, et ampliatio est extensio a minori ad majorem suppositionem, et tamen non verificatur juxta copulam quod aliquando erit chymaera; ergo stat bene suppositio, sicut et ampliatio, sine verificatione. Secundo, in propositionibus optativis et imperativis, termini possunt supponere, quia determinate de aliquo dicuntur, et tamen non verificantur juxta aliquam copulam, quia ibi non est. Ac denique in propositionibus aeternae veritatis, ut : Homo est animal, non potest verificari terminus, demonstrando illum per pronomen hoc, ad aliquam differentiam temporis, cum verbum illud absolvatur ab omni tempore ; ergo datur suppositio sine verificatione. Confirm.: Quia verificatio termini fit per aliam propositionem distinctam ab illa in qua supponit terminus, ut diximus; ergo talis verificatio non potest pertinere ad differentiam constitutivam et essentialem suppositionis.
Respond. Neg. ant. Ad prim. prob. dicitur : illas propositiones ideo esse falsas, quia sunt de subjecto non supponente, quia secundum illam copulam non invenitur aliquid pro quo supponant. Non autem semper requiritur ad falsitatem quod terminus supponat pro aliquo, cui disconveniat praedicatum, sed sufficit quod non supponat, id est non inveniatur sub tali copula, et tamen de illo affirmetur praedicatum. In illa autem propositione : Chimaera erit, vel non datur proprie ampliatio, quia non datur suppositio vera; vel, si est ibi ampliatio, non debet sumi pro majori extensione suppositionis,