Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 145
sed pro extensione suppositorum vel temporum ad quae fit ampliatio, sive terminus supponat, sive non.
Ad secundam vero probat, respondet. : Quod in illis orationibus optativis etc., termini supponunt juxta exigentiam copulae. Ut in optativis, si sint de futuro verificatur terminus ex parte subjecti pro eo qui est vel erit, ut si dicas : Utinam Petrus fiat justus, ly Petrus supponit pro Petro, qui est vel erit; si sit de praeterito, ut : Utinam fuisset justus, supponit pro eo quod est, vel fuit, et sic de aliis. In imperativis supponit pro praesenti, ut si dicas : Petre, fac hoc, Petrus debet supponere pro praesenti, cui imperatur; et similiter in vocativis etc. Itaque ad suppositionem sufficit oratio in qua inveniatur copula juxta cujus exigentiam potest inveniri et demonstrari talis terminus, et sic intelligimus solum supponere in propositione, sumendo propositionem pro omni oratione constante ex copula. In suppositione autem naturali, ubi veritas abstrahit a tempore, verificatio subjecti supponentis non demonstratur ad sensum, sed ad intellectum, quia verificatur secundum existentiam verbi abstrahentis a tempore. tJt si dicas : Petrus est homo, ly Petrus supponit demonstrando Petrum per intellectum secundum se, ut dicendo illud quod est Petrus, ly est abstrahente a tempore; et quando dico: Homo est animal, demonstrando per intellectum hoc quod est homo secundum se, non ratione status singularis, vel universalis.
Ad conf. resp. : Quod verificatio termini non constituit suppositionem, secundum quod fit quasi in actu signato, et ut demonstrata per aliam propositionem; sed verificatio in actu exercito lit in ipsa propositione in qua supponit, postea autem
manifestatur et probatur in alia propositione distincta.
Tertia difficultas. Ad tertiam difficultatem a principio propositam, respond. : Terminum nullo modo supponere actu extra propositionem vel orationem constantem copula, juxta cujus exigentiam possit acceptio termini verificari. Ratio sumitur ex dictis : Quia suppositio non est substitutio secundum solam rationem significationis (sic enim constat inveniri extra propositionem), sed supposita significatione substituitur terminus pro aliquo secundum applicationem et respectum ad alterum. Ut ergo vere supponat, requiritur quod sic inveniatur et designari possit id pro quo supponit, alioquinsi non invenitur, neque est designabile, non est etiam applicabile in tali substitutione. Ex eo autem constat inveniri, seu designari posse id pro quo supponit, si demonstretur per aliquam copulam, quia ratione alicujus verbi constat quod sit, vel non sit, seu inveniatur id pro quo aliquid supponit. Requiritur ergo necessario quod terminus conjungatur alicui verbo, ut respectu illius inveniri et demonstrari possit id pro quo terminus accipitur. Adde quod respectu unius copulae potest substitui, respectu alterius non potest; ut si dicas : Adam fuit, ly Adam supponit respectu praeteriti; si vero dicas : Adam est, non supponit, quia non invenitur, et consequenter nec verificatur respectu temporis praesentis. Et aliquando etiam suppositio variatur ratione copulae non absolute sumptae sed respectu praedicati; ut cum dico : Homo est nomen, homo est species, ly homo non supponit ratione solius copulae est, ut significat tempus praesens, sed cognoscitur supponere materialiter in uno, et simpliciter in altero, quia sic exigit praedicatum per talem copulam unitum termino;