Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 5

specie, vel genere; non proportionaliter tantum uno, sicut analoga, quae saltem pro portione unum dicuntur, ut in Logica, quaest. xm, dicimus. yEquivocus terminus dicitur, qui sua significata non eodem, sed pluribus conceptibus significat, id est non ut conveniunt aliquo modo etiam proportionaliter, sed ut differunt, sicut canis significat canem animal et sidu» sine ulla convenientia i* natura, sed in voce. Et ideo non datur aequivocatio in conceptu ultimo mentis, ut dicemus cit. loco Logicae, art. ii, quia conceptus est naturalis similitudo, et si eat unus, repraesentatum ejus est unum, si autem plura attingit, est ut conveniunt in aliqua ratione una, quod est proprium univocorum. Et ideo haec divisio proprie tangit terminum vocalem, in quo invenitur aequivocatio, id est unitas vocis cum pluralitate significationis, quia significatio ad placitum est, non naturalis. Vide etiam quae dicuntur in Logica, Q. xxm, art. iv, circa secundum argumentum.

Et adverte quod Aristoteles definivit, in Antepraedicamentis, aequivoca « quorum nomem commune est, ratio vero significata, diversa », quia illa definitio dabatur de rebus significatis per nomen aequivocum, vel univocum, quae dicuntur eequivoca aequivocata, id est aequivoce significata. Nos vero definivimus hic terminos aequivoce, vel univoce significantes, qui dicuntur aequivoca xquivocantia, id est aequivoce, vel univoce significantes.

Dividitur aequivocum in eequivocum a casu et a consilio. Primum est simpliciter aequivocum, et convenit ei definitio data. Secundum est analogum, et est id quod significat sua significata ut sunt unum secundum quamdam proportionem, et non simpliciter, sicut sanum dicitur

tum de animali, et de herba. De his tractamus in Logica, Q. xm et xiv.

In praesenti nota duas regulas pro analogis. Prima : Analogum per se sumptum stat pro famosiori significato; sicut dicendo homo, et nihil addendo quod restringat, vel determinet, stat pro homine vivo, non pro picto. Secunda: In analogis, vel aequivocis talia sunt subjecta qualia permittuntur a suis praedicatis, vel restrictionibus, id est quando nomen significat plura, determinatur ad standum pro aliquo juxta exigentiam praedicati, vel restrictionis, ut si dicas: Canis latrat, stat pro cane qui est animal. Has regulas explicamus in Logica, Quaest. xm, art. ii.

Tertia divisio termini est in categorematicum, zt syncategorematicum, quasi latinedicas, significativum seu praedicativum, et cotisignificativum. Categorematicus est qui aliquid per se significat. Ubi ly per se conjungendum est cum ly aliquid, id est significat aliquid quod repraesentatur ut aliquid per se, id est non ut adverbium, aut modificatio, sed ut res quaedam, sicut cum dico homo. Terminus syncategorematicus est qui aliqualiter significat, ut adverbium velociter, faciliter, signum omnis, quidam, etc. Et dicitur aliqualiter significare non quia vere et proprie non significet, sed quia significatum ejus non repraesentatur ut res per se, sed ut modus rei, idest exercendo modificationem alterius rei.

CAPUT IV.

De aliis divisionibus terminiorum.

Quarta divisio est termini categorematici in varias subdivisiones, quarum una non subordinatur alteri, sed quasi ex aequo conveniunt termino. Et reduci possunt istae subdivisiones ad quinque praecipuas.