Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 151

termini ex parte rei significata) improprie.

Ultimo arg. : Nam si prius formatur conceptus veri leonis, cum incipio audire illam propositionem, et postea formo conceptum Christi non absolute, sed relate et connotative ad verum leonem; ergo per discursum formatur illa propositio, quatenus ex collatione et comparatione unius ad aliud colligimus tali metaphora velle nos significare Christum. Si autem per discursum colligitur, et discursus formatur ex propositionibus tanquam ex praemissis, ergo prius formabuntur istae propositiones : Leo vicit de tribu Juda, et ille non est verus leo, sed habens similitudinem veri leonis, ergo Christus ut habens talem similitudinem vicit. Sed tunc in praemissis illa prima propositio: Vicit leo, etc., antequam inferat conclusionem non supponit pro leone vero, sic enim esset falsa; ergo tunc conceptus veri leonis supponit pro Christo improprie quod est intentum..

Resp.: Quod cum in istis metaphoris intellectus utatur quodam circuitu et comparatione ad significandum res, potest etiam uti discursu in colligendo significationem talis metaphorae, praesertim quando statim a principio non plene comprehendit metaphoram, sed indiget discursu ut illam intelligat. Dato ergo quod ibi interveniat discursus, ad instantiam respond. quod in illo discursu proposito illa prima propositio quae assumitur pro praemissa : Leo vicit de tribu Juda, non concurrit ibi quasi formaliter, sed quasi materialiter, et alia propositione in conceptu ultimato posita, scilicet: Haec propositio vocalis proponitur; vicit leo de tribu Juda, et haec non verificatur secundum significationem veri leonis, ergo secundum significationem ejus quod habet similitudinem veri leonis, hoc

est Christus, ergo etc. Hic est discursus, qui pro istis metaphoris formatur; assumitur enim propositio metaphorice repraesentata quasi pro majori, et cum in sensu proprio non verificetur, fit discursus ad videndum in quo sensu verificari possit; unde quando assumitur propositio metaphorica in majori, antequam plene intelligatur metaphora per discursum, illa propositio non est in conceptu ultimato, sed in conceptu non ultimato, quae repraesentat propositionem vocalem, et deinde discurrit circa ejus sensum, et cum inveniat metaphorice verificari, format in mente ultimata conceptum illius, qui habet similitudinem veri leonis, qui est Christus, et hic supponit in conclusione, estque suppositio propria.

Denique si dicas : Cur potest vox applicari pro eo quod non significat directe, sed in connotato metaphorice, conceptus autem non potest? Respond, quod in voce, cum non sit repraesentatio naturalis potest aliquid subintelligi et non significari ab illa, et ratione rei subintellectae accipi et supponere. Conceptus autem naturaliter repraesentat et comparat unum, alteri, et sic supponit, cum ratione rei solum significatae supponit.

ARTICULUS III.

Quae sint notanda circa alias species suppositionis et proprietates logicales.

Circa simplicem suppositionem solet esse difficultas; Quomodo distinguatur ab aliis suppositionibus, et primo a suppositione naturali? Nam videtur in suppositione simplici etiam importari connexio et habitudo necessaria terminorum; nam cum dico : Homo est species, ideo est suppositio simplex, quia fa-