Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 6
Prima est : Terminus categorematicus, alius communis, alius singularis. Terminus communis est qui significat plura divisim, ut homo. Et intelligimus plura divisim, id est communicabiliter ad plura; significat enim aliquid quod vel ex parte rei significata?, vel saltem ex modo concipiendi non repugnat intelligi ut communicatum pluribus, et quasi diviso modo in illis; qua ratione etiam hoc nomen Deus est terminus communis, propter modum significandi illum ex parte nostri conceptus, ut explicamus in Log., Q. v, art. ni. Terminus singularis est, qui unum tantum significat, ut Petrus, hic homo; id est, qui non habet significatum communicabile pluribus, nec etiam ex modo significandi. Et hic adjungitur divisio termini in collectivum, et divisivum. Collectivus, qui in singulari plura copulatim significat, ut ly populus, Salmantica, etc., quia aggregantur ex pluribus. Divisivus, qui unum in singulari, vel plura divisim significat, ut Petrus, homo.
Secunda subdivisio: Terminus categorematicus, alius absolutus, alius connotativus. Absolutus, qui significat aliquid per modum per se stantis, id est ad modum substantiae, sive in se -substantia sit, ut homo, sive ad modum substantiae, ut si accidens sine subjecto concipiatur, ut albedo. Connotativus, qui significat aliquid per modum alteri adjacentis, ut album, crocus. Unde connotativum debet habere unum significatum principale, et in recto, quod est idem cum suo absoluto, ut album significat albedinem; et aliud in obliquo, scilicet illud cui adjacet, et in quo invenitur. Et non significat connotativum in obliquo, et de connotato, nisi illud cui vere convenit, non cui imaginario, et falso. Nec sufficit connotare objectum sicut scientia, sapientia, quae
sunt absoluta, et tamen respiciunt objecta sua, et connotant illa; sed debet connotare subjectum in quo invenitur. Et cave ne confundas connotativum, concretum et adjectivum, nam concretum solum opponitur abstracto, et potest inveniri in termino absoluto, ut homo est concretum, et absolutum. Dicitur ergo concretum, quod significat aliquid tanquam constitutum ut quod, sicut homo, abractum vero, quod significat aliud, ut quo constituitur, sicut humanitas. Adjectivum etiam opponitur substantivo, non connotativo, unde potest inveniri connotativum quod non sit nomen adjectivum, ut pater, creator, licet omne adjectivum sit connotativum.
Tertia subdivisio: Terminus categorematicus, alius primas intentionis, alius secundae intentionis. Terminus primae intentionis est qui significat aliquid secundum quod habet in re, vel in suo proprio statu, id est secluso statu quem habet in intellectu, et prout conceptum, sicut album, homo ut in re. Terminus secundae intentionis est, qui significat aliquid secundum id quod habet per conceptum mentis, et in statu intellectus, sicut species, genus, et alia similia quae Logicus tractat. Et dicuntur ista primae et secundae intentionis, quia id quod convenit alicui secundum se est quasi primum in illo, et status proprius; quod vero convenit alicui secundum quod est intellectum est quasi secundum, et secundus status superveniens primo, et ideo vocatur secundae intentionis, quasi secundi status.
Quarta subdivisio : Terminus categorematicus, alius complexus, alius incomplexus. Terminus complexus est terminus cujus partes sunt per se significativae, ut homo albus. Terminus incomplexus, cujus partes non sunt significativae seor-