Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 7
sum, ut homo. Et nota duo : Primum, quod terminus complexus etiam potest esse oratio; sed sub alio modo et formalitate est oratio, sub alio est terminus. Est oratio quando considerantur ili® partes significativae ut componentes unum totum, quia quasi attribuendo unum alteri sistit ibi intellectus, ut in quodam toto composito. Est terminus quando considerantur illae partes significativae non ut componentes totum, sed ut facientes quamdam partem compositam ex aliis partibus, ordinabilem tamen de se ad componendum totum; sicut caput est pars hominis, composita tamen ex aliis partibus, ut oculis, auribus, ore, etc. Secundum est quod, ut terminus sit complexus debet habere partes significativas per se, id est habentes et exercentes suam significationem etiam intra ipsum complexum quod componunt, ita quod si aliqua pars deponeretur a sua significatione, complexum destrueretur. Unde praecipua ratio termini complexi est, quod suae partes subordinentur pluribus conceptibus, ut docet S. Thomas, i Periherm., lect. iv. Qua ratione termini composita», figurae ut equifer, legifer, etc., apud Dialecticum sunt incomplexi, quia subordinantur unico conceptui incomplexo, et unica significatione sunt impositi; ita quod, licet equus deponeretur a sua significatione in se ipso, adhuc ly equifer significaret idem.
Quinta divisio pertinet ad comparationem terminorum inter sc: Nam alii sunt impertinentes, seu disparati, idest quorum unus nec. alterum infert, nec alteri repugnat, ut album, et dulce, doctus, et justus. Alii sunt pertinentes, id est quorum alter alterum infert, vel alteri repugnat; et ideo dividuntur in pertinentes sequela, et pertinentes repugnantia. Pertinentes sequela, quia se conse-
quuntur, et comitantur, ut homo et risibile; pertinentes repugnantia, quia opponuntur, et repugnant inter se, ut videns, et coecum, calidum, et frigidum. De pertinentibus repugnantia agitur in Postpredicamentis, in eap. de oppositis, et infra, agendo de oppositione propositionum; et ideo hic supersedendum est.
CAPUT V.
De nomine.
Egimus hucusque de termino tanquam de simplici parte propositionis, et complectente in se omnes partes propositionis, etiam minus principales, quomodocumque ili® partes sint. Nunc specialiter descendimus ad partes principales, quibus ipsa oratio de necessitate construitur; et dividimus illas non secundum varium modum significandi, sicut hucusque fecimus de termino, sed secundum diversum modum componendi et construendi orationem; qum apud Dialecticum sunt duae, scilicet nomen et verbum, de quibus agit Aristoteles, in i Periherm. Et ut notat S. Thomas, ibi., lectio, i, sola ista duo considerantur a Dialectico ut partes orationis, praetermissis aliis, quia solum ista, scilicet nomen et verbum de necessitate requiruntur ad enuntiationem, eo quod sine illis nec simplex enuntiatio stare potest. Nomen ergo componit enuntiationem tanquam extremitas, verbum tanquam uniens et medium copulans; et sic habent diversum modum in construendo propositionem.
Nomen ergo definitur ab Aristotele: « Quod est vox significativa ad placitum sine tempore, cujus nulla pars significat separata, finita, et recta. » Ita definit Aristoteles, i Periherm., et ibi explicat S. Thomas, lect. iv. Primse tres particul® sunt